Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 37   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

Ezechias, his mourning and prayer. God's promise of protection. The Assyrian army is destroyed. Sennacherib is slain.

[1] Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini. [2] Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam, filium Amos, prophetam, [3] et dixerunt ad eum : Haec dicit Ezechias : Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiae, dies haec; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi. [4] Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus : leva ergo orationem pro reliquiis quae repertae sunt. [5] Et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam.

[6] Et dixit ad eos Isaias : Haec dicetis domino vestro : Haec dicit Dominus : Ne timeas a facie verborum quae audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. [7] Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua. [8] Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum praeliantem adversus Lobnam : audierat enim quia profectus esset de Lachis. [9] Et audivit de Tharaca rege Aethiopiae, dicentes : Egressus est ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam, dicens : [10] Haec dicetis Ezechiae regi Judae, loquentes : Non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis, dicens : Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum.

[11] Ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt : et tu poteris liberari? [12] Numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei, Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thalassar? [13] Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, Ana, et Ava? [14] Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino : [15] et oravit Ezechias ad Dominum, dicens :

[16] Domine exercituum, Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae : tu fecisti caelum et terram. [17] Inclina, Domine, aurem tuam, et audi; aperi, Domine, oculos tuos, et vide : et audi omnia verba Sennacherib, quae misit ad blasphemandum Deum viventem. [18] Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum, [19] et dederunt deos earum igni : non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos. [20] Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus.

[21] Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens : Haec dicit Dominus Deus Israel : Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum, [22] hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum : Despexit te et subsannavit te, virgo filia Sion; post te caput movit, filia Jerusalem. [23] Cui exprobrasti? et quem blasphemasti? et super quem exaltasti vocem, et levasti altitudinem oculorum tuorum? ad Sanctum Israel. [24] In manu servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti : In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium juga Libani; et succidam excelsa cedrorum ejus, et electas abietes illius, et introibo altitudinem summitatis ejus, saltum Carmeli ejus. [25] Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum.

[26] Numquid non audisti quae olim fecerim ei? Ex diebus antiquis ego plasmavi illud; et nunc adduxi, et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum. [27] Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et confusi sunt. Facti sunt sicut foenum agri, et gramen pascuae, et herba tectorum, quae exaruit antequam maturesceret. [28] Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me. [29] Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quem venisti. [30] Tibi autem hoc erit signum : comede hoc anno quae sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum.

[31] Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum : [32] quia de Jerusalem exibunt reliquiae, et salvatio de monte Sion : zelus Domini exercituum faciet istud. [33] Propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum : Non intrabit civitatem hanc, et non jaciet ibi sagittam, et non occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu ejus aggerem. [34] In via qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. [35] Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me, et propter David, servum meum.

[36] Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum. [37] Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib, rex Assyriorum, et habitavit in Ninive. [38] Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat; et regnavit Asarhaddon, filius ejus, pro eo.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 37   next >