Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 38   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

Ezechias being advertised that he shall die, obtains by prayer a prolongation of his life: in confirmation of which the sun goes back. The canticle of Ezechias.

[1] In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei : Haec dicit Dominus : Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives. [2] Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum, [3] et dixit : Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno. [4] Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens : [5] Vade, et dic Ezechiae : Haec dicit Dominus Deus David patris tui : Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos,

[6] et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam. [7] Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est : [8] ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat. [9] Scriptura Ezechiae, regis Juda, cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua. [10] Ego dixi in dimidio dierum meorum : Vadam ad portas inferi; quaesivi residuum annorum meorum.

[11] Dixi : Non videbo Dominum Deum in terra viventium; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis. [12] Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Praecisa est velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer, succidit me. De mane usque ad vesperam finies me. [13] Sperabam usque ad mane; quasi leo sic contrivit omnia ossa mea; de mane usque ad vesperam finies me. [14] Sicut pullus hirundinis, sic clamabo; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior, responde pro me. [15] Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae.

[16] Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me. [17] Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea. [18] Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te : non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam. [19] Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem tuam. [20] Domine, salvum me fac! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini.

[21] Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. [22] Et dixit Ezechias : Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 38   next >