DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Isaias (Isaiah) | >
< previous | Chapter 23 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66

The destruction of Tyre. It shall be repaired again after seventy years.

[1] Onus Tyri. Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis. [2] Tacete, qui habitatis in insula; negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te. [3] In aquis multis semen Nili; messis fluminis fruges ejus: et facta est negotiatio gentium. [4] Erubesce, Sidon; ait enim mare, fortitudo maris, dicens: Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines. [5] Cum auditum fuerit in Aegypto, dolebunt cum audierint de Tiro.

[6] Transite maria, ululate, qui habitatis in insula! [7] Numquid non vestra haec est, quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua? Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum. [8] Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cujus negotiatores principes, institores ejus inclyti terrae? [9] Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae. [10] Transi terram tuam quasi flumen, filia maris! non est cingulum ultra tibi.

[11] Manum suam extendit super mare; conturbavit regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes ejus; [12] et dixit: Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis: in Cethim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi. [13] Ecce terra Chaldaeorum, talis populus non fuit: Assur fundavit eam; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam. [14] Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra. [15] Et erit in die illa: in oblivione eris, o Tyre! septuaginta annis, sicut dies regis unius; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis:

[16] Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita: bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit. [17] Et erit post septuaginta annos: visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae; [18] et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatae Domino: non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.

< previous | Chapter 23 | next >