DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Isaias (Isaiah) | >
< previous | Chapter 57 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66

The infidelity of the Jews: their idolatry. Promises to humble penitents.

[1] Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiae colliguntur, quia non est qui intelligat, a facie enim malitiae collectus est justus. [2] Veniat pax, requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua. [3] Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariae. [4] Super quem lusistis? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax, [5] qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum; immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras?

[6] In partibus torrentis pars tua, haec est sors tua; et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor? [7] Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias. [8] Et post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Quia juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum; et pepigisti cum eis foedus; dilexisti stratum eorum manu aperta. [9] Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos. [10] In multitudine viae tuae laborasti; non dixisti: Quiescam. Vitam manus tuae invenisti; propterea non rogasti.

[11] Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es. [12] Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi. [13] Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet mei, haereditabit terram, et possidebit montem sanctum meum. [14] Et dicam: Viam facite, praebete iter; declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei. [15] Quia haec dicit Excelsus, et Sublimis, habitans aeternitatem, et sanctum nomen ejus, in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.

[16] Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam. [17] Propter iniquitatem avaritiae ejus iratus sum, et percussi eum. Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum; et abiit vagus in via cordis sui. [18] Vias ejus vidi, et sanavi eum; et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus ejus. [19] Creavi fructum labiorum pacem; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum. [20] Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.

[21] Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.

< previous | Chapter 57 | next >