DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Isaias (Isaiah) | >
< previous | Chapter 62 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66

The prophet will not cease from preaching Christ: to whom all nations shall be converted: and whose church shall continue for ever.

[1] Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur. [2] Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit. [3] Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. [4] Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata; sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te; et terra tua inhabitabitur. [5] Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.

[6] Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, [7] et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra. [8] Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suae: Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis; et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti. [9] Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum; et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis. [10] Transite, transite per portas, praeparate viam populo, planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populos.

[11] Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae: Dicite filiae Sion: Ecce Salvator tuus venit; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo. [12] Et vocabunt eos Populus sanctus, redempti a Domino; tu autem vocaberis: Quaesita civitas, et non derelicta.

< previous | Chapter 62 | next >