|
What joy shall come after afflictions by the birth and kingdom of Christ; which shall flourish for ever. Judgments upon Israel for their sins.
[1] Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilaeae gentium.
[2] Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.
[3] Multiplicasti gentem, et non magnificasti laetitiam. Laetabuntur coram te, sicut qui laetantur in messe; sicut exsultant victores capta praeda, quando dividunt spolia.
[4] Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian.
[5] Quia omnis violentia praedatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis.
[6] Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis.
[7] Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
[8] Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israel.
[9] Et sciet omnis populus Ephraim, et habitantes Samariam, in superbia et magnitudine cordis dicentes:
[10] Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus; sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus.
[11] Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos ejus in tumultum vertet.
[12] Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente; et devorabunt Israel toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
[13] Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt.
[14] Et disperdet Dominus ab Israel caput et caudam, incurvantem et refrenantem, die una.
[15] Longaevus et honorabilis, ipse est caput; et propheta docens mendacium, ipse est cauda.
[16] Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes; et qui beatificantur, praecipitati.
[17] Propter hoc super adolescentulis ejus non laetabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
[18] Succensa est enim quasi ignis impietas: veprem et spinam vorabit, et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi.
[19] In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis; vir fratri suo non parcet.
[20] Et declinabit ad dexteram, et esuriet; et comedet ad sinistram, et non saturabitur; unusquisque carnem brachii sui vorabit: Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen; simul ipsi contra Judam.
[21] In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
|