Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 25   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

A canticle of thanksgiving for God's judgments and benefits.

[1] Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, et confitebor nomini tuo : quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen. [2] Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum : ut non sit civitas, et in sempiternum non aedificetur. [3] Super hoc laudabit te populus fortis; civitas gentium robustarum timebit te : [4] quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab aestu; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem. [5] Sicut aestus in siti, tumultum alienorum humiliabis; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies.

[6] Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae. [7] Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes. [8] Praecipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra : quia Dominus locutus est. [9] Et dicet in die illa : Ecce Deus noster iste; exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum : exsultabimus, et laetabimur in salutari ejus. [10] Quia requiescet manus Domini in monte isto; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleae in plaustro.

[11] Et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum; et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus. [12] Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 25   next >