Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 12   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

A canticle of thanksgiving for the benefits of Christ.

[1] Et dices in die illa : Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; conversus est furor tuus, et consolatus es me. [2] Ecce Deus salvator meus; fiducialiter agam, et non timebo : quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. [3] Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris. [4] Et dicetis in die illa : Confitemini Domino et invocate nomen ejus; notas facite in populis adinventiones ejus; mementote quoniam excelsum est nomen ejus. [5] Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; annuntiate hoc in universa terra.

[6] Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israel.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 12   next >