Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 32   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

The blessings of the reign of Christ. The desolation of the Jews, and prosperity of the church of Christ.

[1] Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio praeerunt. [2] Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petrae prominentis in terra deserta. [3] Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt. [4] Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. [5] Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major;

[6] stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat. [7] Fraudulenti vasa pessima sunt; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium. [8] Princeps vero ea quae digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit. [9] Mulieres opulentae, surgite, et audite vocem meam; filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum. [10] Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.

[11] Obstupescite, opulentae; conturbamini, confidentes : exuite vos et confundimini; accingite lumbos vestros. [12] Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. [13] Super humum populi mei spinae et vepres ascendent : quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis! [14] Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum; gaudium onagrorum, pascua gregum. [15] Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur.

[16] Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit. [17] Et erit opus justitiae pax, et cultus justitiae silentium, et securitas usque in sempiternum. [18] Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta. [19] Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas. [20] Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 32   next >