Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 19   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

The punishment of Egypt: their call to the church.

[1] Onus Aegypti. Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et commovebuntur simulacra Aegypti a facie ejus, et cor Aegypti tabescet in medio ejus, [2] et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum. [3] Et dirumpetur spiritus Aegypti in visceribus ejus, et consilium ejus praecipitabo; et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos. [4] Et tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum. [5] Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur.

[6] Et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum, calamus et juncus marcescet. [7] Nudabitur alveus rivi a fonte suo, et omnis sementis irrigua siccabitur, arescet, et non erit. [8] Et moerebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum; et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent. [9] Confundentur qui operabantur linum, pectentes et texentes subtilia. [10] Et erunt irrigua ejus flaccentia : omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces.

[11] Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni : Filius sapientium ego, filius regum antiquorum? [12] Ubi nunc sunt sapientes tui? annuntient tibi, et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum. [13] Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos; deceperunt Aegyptum, angulum populorum ejus. [14] Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis; et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens. [15] Et non erit Aegypto opus quod faciat caput et caudam, incurvantem et refrenantem.

[16] In die illa erit Aegyptus quasi mulieres; et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam. [17] Et erit terra Juda Aegypto in pavorem; omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam. [18] In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum : Civitas solis vocabitur una. [19] In die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti, et titulus Domini juxta terminum ejus. [20] Erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti; clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos.

[21] Et cognoscetur Dominus ab Aegypto, et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa; et colent eum in hostiis et in muneribus; et vota vovebunt Domino, et solvent. [22] Et percutiet Dominus Aegyptum plaga, et sanabit eam; et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos. [23] In die illa erit via de Aegypto in Assyrios; et intrabit Assyrius Aegyptum, et Aegyptius in Assyrios, et servient Aegyptii Assur. [24] In die illa erit Israel tertius Aegyptio et Assyrio; benedictio in medio terrae [25] cui benedixit Dominus exercituum, dicens : Benedictus populus meus Aegypti, et opus manuum mearum Assyrio; haereditas autem mea Israel.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 19   next >