Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 5   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

The reprobation of the Jews is foreshewn under the parable of a vineyard. A woe is pronounced against sinners: the army of God shall send against them.

[1] Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. [2] Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam; et aedificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas. [3] Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam. [4] Quid est quod debui ultra facere vineae meae, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? [5] Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae : auferam sepem ejus, et erit in direptionem; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem.

[6] Et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur : et ascendent vepres et spinae, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem. [7] Vinea enim Domini exercituum domus Israel est; et vir Juda germen ejus delectabile : et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor. [8] Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci! Numquid habitabitis vos soli in medio terrae? [9] In auribus meis sunt haec, dicit Dominus exercituum; nisi domus multae desertae fuerint, grandes et pulchrae, absque habitatore. [10] Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres.

[11] Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis! [12] Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. [13] Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit. [14] Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum. [15] Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur.

[16] Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia. [17] Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenae comedent. [18] Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum! [19] qui dicitis : Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus; et appropiet, et veniat consilium sancti Israel, et sciemus illud! [20] Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum!

[21] Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. [22] Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem! [23] qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo! [24] Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammae exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israel blasphemaverunt. [25] Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum : et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.

[26] Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrae : et ecce festinus velociter veniet. [27] Non est deficiens neque laborans in eo; non dormitabit, neque dormiet; neque solvetur cingulum renum ejus, nec rumpetur corrigia calceamenti ejus. [28] Sagittae ejus acutae, et omnes arcus ejus extenti. Ungulae equorum ejus ut silex, et rotae ejus quasi impetus tempestatis. [29] Rugitus ejus ut leonis; rugiet ut catuli leonum : et frendet, et tenebit praedam, et amplexabitur, et non erit qui eruat. [30] Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris : aspiciemus in terram, et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 5   next >