Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 52   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

Under the figure of the deliverance from the Babylonish captivity, the church is invited to rejoice for her redemption from sin. Christ's kingdom shall be exalted.

[1] Consurge, consurge, induere fortitudini tua, Sion! induere vestimentis gloriae tuae, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. [2] Excutere de pulvere, consurge; sede, Jerusalem! Solve vincula colli tui, captiva filia Sion; [3] quia haec dicit Dominus : Gratis venundati estis, et sine argento redimemini. [4] Quia haec dicit Dominus Deus : In Aegyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi, et Assur absque ulla causa calumniatus est eum. [5] Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores ejus inique agunt, dicit Dominus, et jugiter tota die nomen meum blasphematur.

[6] Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa : quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum. [7] Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis Sion : Regnabit Deus tuus! [8] Vox speculatorum tuorum : levaverunt vocem, simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion. [9] Gaudete, et laudate simul, deserta Jerusalem, quia consolatus est Dominus populum suum, redemit Jerusalem. [10] Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium; et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri.

[11] Recedite, recedite; exite inde, pollutum nolite tangere; exite de medio ejus; mundamini, qui fertis vasa Domini. [12] Quoniam non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis; praecedet enim vos Dominus, et congregabit vos Deus Israel. [13] Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde. [14] Sicut obstupuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum, [15] iste asperget gentes multas, super ipsum continebunt reges os suum : quia quibus non est narratum de eo viderunt, et qui non audierunt contemplati sunt.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 52   next >