Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 47   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

God's judgment upon Babylon.

[1] Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon, sede in terra; non est solium filiae Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. [2] Tolle molam, et mole farinam; denuda turpitudinem tuam; discooperi humerum, revela crura, transi flumina. [3] Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum; ultionem capiam, et non resistet mihi homo. [4] Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, Sanctus Israel. [5] Sede tacens, et intra in tenebras, filia Chaldaeorum, quia non vocaberis ultra Domina regnorum.

[6] Iratus sum super populum meum, contaminavi haereditatem meam, et dedi eos in manu tua; non posuisti eis misericordias, super senem aggravasti jugum tuum valde. [7] Et dixisti : In sempiternum ero domina. Non posuisti haec super cor tuum, neque recordata es novissimi tui. [8] Et nunc audi haec delicata, et habitans confidenter, quae dicis in corde tuo : Ego sum, et non est praeter me amplius; non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem. [9] Venient tibi duo haec subito in die una, sterilitas et viduitas; universa venerunt super te, propter multitudinem maleficiorum tuorum, et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem. [10] Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti : Non est qui videat me. Sapientia tua et scientia tua haec decepit te. Et dixisti in corde tuo : Ego sum, et praeter me non est altera.

[11] Veniet super te malum, et nescies ortum ejus; et irruet super te calamitas quam non poteris expiare; veniet super te repente miseria quam nescies. [12] Sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quod prosit tibi, aut si possis fieri fortior. [13] Defecisti in multitudine consiliorum tuorum. Stent, et salvent te augures caeli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi. [14] Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos; non liberabunt animam suam de manu flammae; non sunt prunae quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum. [15] Sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras : negotiatores tui ab adolescentia tua, unusquisque in via sua erraverunt; non est qui salvet te.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 47   next >