Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 33   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

The duty of the watchman appointed by God: the justice of God's ways: his judgments upon the Jews.

[1] Et factum est verbum Domini ad me, dicens : [2] Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos : Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem : [3] et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo : [4] audiens autem, quisquis ille est, sonitum buccinae, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum, sanguis ipsius super caput ejus erit. [5] Sonum buccinae audivit, et non se observavit : sanguis ejus in ipso erit; si autem se custodierit, animam suam salvabit.

[6] Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam : ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram. [7] Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel : audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me. [8] Si me dicente ad impium : Impie, morte morieris : non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. [9] Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti. [10] Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israel : Sic locuti estis, dicentes : Iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus : quomodo ergo vivere poterimus?

[11] Dic ad eos : Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis : et quare moriemini, domus Israel? [12] Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui : Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit : et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua : et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit. [13] Etiamsi dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur. [14] Si autem dixero impio : Morte morieris : et egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam, [15] et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum, vita vivet, et non morietur.

[16] Omnia peccata ejus, quae peccavit, non imputabuntur ei : judicium et justitiam fecit : vita vivet. [17] Et dixerunt filii populi tui : Non est aequi ponderis via Domini : et ipsorum via injusta est. [18] Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis. [19] Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis. [20] Et dicitis : Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis, domus Israel.

[21] Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, in quinta mensis transmigrationis nostrae, venit ad me qui fugerat de Jerusalem, dicens : Vastata est civitas. [22] Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat : aperuitque os meum donec veniret ad me mane : et aperto ore meo, non silui amplius. [23] Et factum est verbum Domini ad me, dicens : [24] Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israel, loquentes aiunt : Unus erat Abraham, et haereditate possedit terram : nos autem multi sumus : nobis data est terra in possessionem. [25] Idcirco dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, et sanguinem funditis, numquid terram haereditate possidebitis?

[26] stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit : et terram haereditate possidebitis? [27] Haec dices ad eos : Sic dicit Dominus Deus : Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant, gladio cadent : et qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum : qui autem in praesidiis et speluncis sunt, peste morientur. [28] Et dabo terram in solitudinem et in desertum, et deficiet superba fortitudo ejus : et desolabuntur montes Israel, eo quod nullus sit qui per eos transeat : [29] et scient quia ego Dominus, cum dedero terram eorum desolatam et desertam, propter universas abominationes suas, quas operati sunt. [30] Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, loquentes : Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino.

[31] Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus : et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos, quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum. [32] Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur : et audiunt verba tua, et non faciunt ea. [33] Et cum venerit quod praedictum est ( ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos.

< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 33   next >