Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 30   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

The desolation of Egypt and her helpers: all her cities shall be wasted.

[1] Et factum est verbum Domini ad me, dicens : [2] Fili hominis, propheta, et dic : Haec dicit Dominus Deus : Ululate : vae, vae diei! [3] quia juxta est dies : et appropinquat dies Domini, dies nubis : tempus gentium erit. [4] Et veniet gladius in Aegyptum, et erit pavor in Aethiopia, cum ceciderint vulnerati in Aegypto, et ablata fuerit multitudo illius, et destructa fundamenta ejus. [5] Aethiopia, et Libya, et Lydi, et omne reliquum vulgus, et Chub, et filii terrae foederis, cum eis gladio cadent.

[6] Haec dicit Dominus Deus : Et corruent fulcientes Aegyptum, et destruetur superbia imperii ejus : a turre Syenes gladio cadent in ea, ait Dominus Deus exercituum. [7] Et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum, et urbes ejus in medio civitatum desertarum erunt : [8] et scient quia ego Dominus, cum dedero ignem in Aegypto, et attriti fuerint omnes auxiliatores ejus. [9] In die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Aethiopiae confidentiam : et erit pavor in eis in die Aegypti, quia absque dubio veniet. [10] Haec dicit Dominus Deus : Cessare faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis.

[11] Ipse et populus ejus cum eo, fortissimi gentium, adducentur ad disperdendam terram : et evaginabunt gladios suos super Aegyptum, et implebunt terram interfectis. [12] Et faciam alveos fluminum aridos, et tradam terram in manus pessimorum : et dissipabo terram, et plenitudinem ejus manu alienorum : ego Dominus locutus sum. [13] Haec dicit Dominus Deus : Et disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis : et dux de terra Aegypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Aegypti. [14] Et disperdam terram Phathures, et dabo ignem in Taphnis, et faciam judicia in Alexandria. [15] Et effundam indignationem meam super Pelusium, robur Aegypti : et interficiam multitudinem Alexandriae.

[16] Et dabo ignem in Aegypto : quasi parturiens dolebit Pelusium, et Alexandria erit dissipata, et in Memphis angustiae quotidianae. [17] Juvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent, et ipsae captivae ducentur. [18] Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Aegypti, et defecerit in ea superbia potentiae ejus : ipsam nubes operiet, filiae autem ejus in captivitatem ducentur. [19] Et judicia faciam in Aegypto : et scient quia ego Dominus Deus. [20] Et factum est in undecimo anno, in primo mense, in septima mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :

[21] Fili hominis, brachium Pharaonis regis Aegypti confregi, et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis, et fasciaretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium. [22] Propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad Pharaonem regem Aegypti, et comminuam brachium ejus forte, sed confractum : et dejiciam gladium de manu ejus, [23] et dispergam Aegyptum in gentibus, et ventilabo eos in terris. [24] Et confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum in manu ejus, et confringam brachia Pharaonis, et gement gemitibus interfecti coram facie ejus. [25] Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia Pharaonis concident : et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Aegypti.

[26] Et dispergam Aegyptum in nationes, et ventilabo eos in terras : et scient quia ego Dominus.

< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 30   next >