Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 13   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

God declares against false prophets and prophetesses, that deceive the people with lies.

[1] Et factus est sermo Domini ad me, dicens : [2] Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israel, qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo : Audite verbum Domini. [3] Haec dicit Dominus Deus : Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident! [4] Quasi vulpes in desertis prophetae tui, Israel, erant. [5] Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini.

[6] Vident vana, et divinant mendacium, dicentes : Ait Dominus, cum Dominus non miserit eos : et perseveraverunt confirmare sermonem. [7] Numquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis : Ait Dominus, cum ego non sim locutus? [8] Propterea haec dicit Dominus Deus : Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus. [9] Et erit manus mea super prophetas qui vident vana, et divinant mendacium : in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur, nec in terram Israel ingredientur : et scietis quia ego Dominus Deus. [10] Eo quod deceperint populum meum, dicentes : Pax, et non est pax : et ipse aedificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis.

[11] Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit : erit enim imber inundans, et dabo lapides praegrandes desuper irruentes, et ventum procellae dissipantem. [12] Siquidem ecce cecidit paries : numquid non dicetur vobis : Ubi est litura quam linistis? [13] Propterea haec dicit Dominus Deus : Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandes in ira in consumptionem. [14] Et destruam parietem quem linistis absque temperamento, et adaequabo eum terrae, et revelabitur fundamentum ejus : et cadet, et consumetur in medio ejus, et scietis quia ego sum Dominus. [15] Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento : dicamque vobis : Non est paries, et non sunt qui liniunt eum :

[16] prophetae Israel, qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus. [17] Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui, quae prophetant de corde suo : et vaticinare super eas, [18] et dic : Haec dicit Dominus Deus : Vae quae consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas : et cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum! [19] Et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quae non moriuntur, et vivificarent animas quae non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis. [20] Propter hoc haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad pulvillos vestros, quibus vos capitis animas volantes : et dirumpam eos de brachiis vestris, et dimittam animas quas vos capitis, animas ad volandum.

[21] Et dirumpam cervicalia vestra, et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum : et scietis quia ego Dominus. [22] Pro eo quod moerere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi : et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret : [23] propterea vana non videbitis, et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra : et scietis quia ego Dominus.

< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 13   next >