Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 8   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

The prophet sees in a vision the abominations committed in Jerusalem; which determine the Lord to spare them no longer.

[1] Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant contra me, et cecidit ibi super me manus Domini Dei, [2] et vidi : et ecce similitudo quasi aspectus ignis : ab aspectu lumborum ejus, et deorsum, ignis : et a lumbis ejus, et sursum, quasi aspectus splendoris, ut visio electri. [3] Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei, et elevavit me spiritus inter terram et caelum, et adduxit me in Jerusalem, in visione Dei, juxta ostium interius, quod respiciebat ad aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem. [4] Et ecce ibi gloria Dei Israel, secundum visionem quam videram in campo. [5] Et dixit ad me : Fili hominis, leva oculos tuos ad viam aquilonis. Et levavi oculos meos ad viam aquilonis, et ecce ab aquilone portae altaris idolum zeli in ipso introitu.

[6] Et dixit ad me : Fili hominis, putasne, vides tu quid isti faciunt, abominationes magnas quas domus Israel facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? et adhuc conversus videbis abominationes majores. [7] Et introduxit me ad ostium atrii, et vidi, et ecce foramen unum in pariete : [8] et dixit ad me : Fili hominis, fode parietem. Et cum fodissem parietem, apparuit ostium unum. [9] Et dixit ad me : Ingredere, et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic. [10] Et ingressus vidi, et ecce omnis similitudo reptilium et animalium, abominatio, et universa idola domus Israel depicta erant in pariete in circuitu per totum :

[11] et septuaginta viri de senioribus domus Israel : et Jezonias, filius Saphan, stabat in medio eorum stantium ante picturas : et unusquisque habebat thuribulum in manu sua, et vapor nebulae de thure consurgebat. [12] Et dixit ad me : Certe vides, fili hominis, quae seniores domus Israel faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubiculi sui : dicunt enim : Non videt Dominus nos; dereliquit Dominus terram. [13] Et dixit ad me : Adhuc conversus videbis abominationes majores, quas isti faciunt. [14] Et introduxit me per ostium portae domus Domini quod respiciebat ad aquilonem, et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem. [15] Et dixit ad me : Certe vidisti, fili hominis : adhuc conversus videbis abominationes majores his.

[16] Et introduxit me in atrium domus Domini interius, et ecce in ostio templi Domini, inter vestibulum et altare, quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini, et facies ad orientem : et adorabant ad ortum solis. [17] Et dixit ad me : Certe vidisti, fili hominis : numquid leve est hoc domui Juda, ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic, quia replentes terram iniquitate, conversi sunt ad irritandum me? et ecce applicant ramum ad nares suas. [18] Ergo et ego faciam in furore : non parcet oculus meus, nec miserebor : et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos.

< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 8   next >