Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 29   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

The king of Egypt shall be overthrown, and his kingdom wasted: it shall be given to Nabuchodonosor for his service against Tyre.

[1] In anno decimo, decimo mense, undecima die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens : [2] Fili hominis, pone faciem tuam contra Pharaonem regem Aegypti, et prophetabis de eo, et de Aegypto universa. [3] Loquere, et dices : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Pharao rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis : Meus est fluvius, et ego feci memetipsum. [4] Et ponam frenum in maxillis tuis, et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis, et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhaerebunt. [5] Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui : super faciem terrae cades; non colligeris, neque congregaberis : bestiis terrae et volatilibus caeli dedi te ad devorandum.

[6] Et scient omnes habitatores Aegypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israel : [7] quando apprehenderunt te manu, et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum : et innitentibus eis super te comminutus es, et dissolvisti omnes renes eorum. [8] Proptera haec dicit Dominus Deus : Ecce ego adducam super te gladium, et interficiam de te hominem et jumentum. [9] Et erit terra Aegypti in desertum et in solitudinem : et scient quia ego Dominus, pro eo quod dixeris : Fluvius meus est, et ego feci eum. [10] Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua : daboque terram Aegypti in solitudines, gladio dissipatam, a turre Syenes usque ad terminos Aethiopiae.

[11] Non pertransibit eam pes hominis, neque pes jumenti gradietur in ea, et non habitabitur quadraginta annis. [12] Daboque terram Aegypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates ejus in medio urbium subversarum, et erunt desolatae quadraginta annis : et dispergam Aegyptios in nationes, et ventilabo eos in terras. [13] Quia haec dicit Dominus Deus : Post finem quadraginta annorum congregabo Aegyptum de populis in quibus dispersi fuerant. [14] Et reducam captivitatem Aegypti, et collocabo eos in terra Phathures, in terra nativitatis suae, et erunt ibi in regnum humile. [15] Inter cetera regna erit humillima, et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos ne imperent gentibus.

[16] Neque erunt ultra domui Israel in confidentia, docentes iniquitatem ut fugiant, et sequantur eos : et scient quia ego Dominus Deus. [17] Et factum est in vigesimo et septimo anno, in primo, in una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens : [18] Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum : omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est : et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro, pro servitute qua servivit mihi adversus eam. [19] Propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Aegypti : et accipiet multitudinem ejus, et depraedabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus : et erit merces exercitui illius, [20] et operi quo servivit adversus eam : dedi ei terram Aegypti pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus.

[21] In die illo pullulabit cornu domui Israel, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quia ego Dominus.

< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 29   next >