Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 45   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

Portions of land for the sanctuary, for the city, and for the prince. Ordinances for the prince.

[1] Cumque coeperitis terram dividere sortito, separate primitias Domino, sanctificatum de terra, longitudine viginti quinque millia, et latitudine decem millia : sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum. [2] Et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum, et quinquaginta cubitis in suburbana ejus per gyrum. [3] Et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque millium, et latitudinem decem millium : et in ipso erit templum Sanctumque sanctorum. [4] Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini : et erit eis locus in domos, et in sanctuarium sanctitatis. [5] Viginti quinque autem millia longitudinis, et decem millia latitudinis erunt Levitis qui ministrant domui : ipsi possidebunt viginti gazophylacia.

[6] Et possessionem civitatis dabitis quinque millia latitudinis, et longitudinis viginti quinque millia, secundum separationem sanctuarii, omni domui Israel. [7] Principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii, et in possessionem civitatis, contra faciem separationis sanctuarii, et contra faciem possessionis urbis, a latere maris usque ad mare, et a latere orientis usque ad orientem : longitudinis autem juxta unamquamque partem, a termino occidentali usque ad terminum orientalem. [8] De terra erit ei possessio in Israel, et non depopulabuntur ultra principes populum meum : sed terram dabunt domui Israel secundum tribus eorum. [9] Haec dicit Dominus Deus : Sufficiat vobis, principes Israel : iniquitatem et rapinas intermittite, et judicium et justitiam facite : separate confinia vestra a populo meo, ait Dominus Deus. [10] Statera justa, et ephi justum, et batus justus erit vobis.

[11] Ephi et batus aequalia et unius mensurae erunt, ut capiat decimam partem cori batus, et decimam partem cori ephi : juxta mensuram cori erit aequa libratio eorum. [12] Siclus autem viginti obolos habet : porro viginti sicli, et viginti quinque sicli, et quindecim sicli, mnam faciunt. [13] Et haec sunt primitiae quas tolletis : sextam partem ephi de coro frumenti, et sextam partem ephi de coro hordei. [14] Mensura quoque olei, batus olei, decima pars cori est : et decem bati corum faciunt, quia decem bati implent corum. [15] Et arietem unum de grege ducentorum, de his quae nutriunt Israel, in sacrificium, et in holocaustum, et in pacifica, ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus.

[16] Omnis populus terrae tenebitur primitiis his principi in Israel. [17] Et super principem erunt holocausta, et sacrificium, et libamina, in solemnitatibus, et in calendis, et in sabbatis, et in universis solemnitatibus domus Israel : ipse faciet pro peccato sacrificium, et holocaustum, et pacifica, ad expiandum pro domo Israel. [18] Haec dicit Dominus Deus : In primo mense, una mensis, sumes vitulum de armento immaculatum, et expiabis sanctuarium. [19] Et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato, et ponet in postibus domus, et in quatuor angulis crepidinis altaris, et in postibus portae atrii interioris. [20] Et sic facies in septima mensis, pro unoquoque qui ignoravit, et errore deceptus est : et expiabis pro domo.

[21] In primo mense, quartadecima die mensis, erit vobis Paschae solemnitas : septem diebus azyma comedentur. [22] Et faciet princeps in die illa, pro se et pro universo populo terrae, vitulum pro peccato. [23] Et in septem dierum solemnitate faciet holocaustum Domino septem vitulos, et septem arietes immaculatos, quotidie septem diebus : et pro peccato hircum caprarum quotidie. [24] Et sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem faciet, et olei hin per singula ephi. [25] Septimo mense, quintadecima die mensis, in solemnitate, faciet sicut supra dicta sunt per septem dies, tam pro peccato quam pro holocausto, et in sacrificio, et in oleo.

< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 45   next >