|
A prophecy against the presumptuous assurance of the great ones. A remnant shall be saved, and receive a new spirit, and a new heart.
[1] Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit ad solis ortum: et ecce in introitu portae viginti quinque viri: et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiae, principes populi.
[2] Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,
[3] dicentes: Nonne dudum aedificatae sunt domus? haec est lebes, nos autem carnes.
[4] Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.
[5] Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me: Loquere: Haec dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi.
[6] Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.
[7] Propterea haec dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et haec est lebes: et educam vos de medio ejus.
[8] Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.
[9] Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.
[10] Gladio cadetis: in finibus Israel judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.
[11] Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes: in finibus Israel judicabo vos.
[12] Et scietis quia ego Dominus, quia in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati.
[13] Et factum est cum prophetarem, Pheltias, filius Banaiae, mortuus est: et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu! heu! heu! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel?
[14] Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
[15] Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israel, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem.
[16] Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris: ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.
[17] Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel.
[18] Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.
[19] Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,
[20] ut in praeceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.
[21] Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.
[22] Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israel erat super ea:
[23] et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.
[24] Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei: et sublata est a me visio quam videram.
[25] Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae ostenderat mihi.
|