Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 47   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

The vision of the holy waters issuing out from under the temple: the borders of the land to be divided among the twelve tribes.

[1] Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem : facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant in latus templi dextrum, ad meridiem altaris. [2] Et eduxit me per viam portae aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam quae respiciebat ad orientem : et ecce aquae redundantes a latere dextro. [3] Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos, et traduxit me per aquam usque ad talos. [4] Rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad genua. [5] Et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae profundi torrentis, qui non potest transvadari.

[6] Et dixit ad me : Certe vidisti, fili hominis. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis. [7] Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte. [8] Et ait ad me : Aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare et exibunt : et sanabuntur aquae. [9] Et omnis anima vivens, quae serpit quocumque venerit torrens, vivet : et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquae istae : et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens. [10] Et stabunt super illas piscatores, ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit : plurimae species erunt piscium ejus, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae.

[11] In littoribus autem ejus, et in palustribus, non sanabuntur, quia in salinas dabuntur. [12] Et super torrentem orietur in ripis ejus, ex utraque parte, omne lignum pomiferum : non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus : per singulos menses afferet primitiva, quia aquae ejus de sanctuario egredientur : et erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam. [13] Haec dicit Dominus Deus : Hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel : quia Joseph duplicem funiculum habet. [14] Possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus, super quam levavi manum meam ut darem patribus vestris : et cadet terra haec vobis in possessionem. [15] Hic est autem terminus terrae : ad plagam septentrionalem, a mari magno via Hethalon, venientibus Sedada,

[16] Emath, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci et confinium Emath, domus Tichon, quae est juxta terminum Auran. [17] Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon, terminus Damasci : et ab aquilone ad aquilonem, terminus Emath plaga septentrionalis. [18] Porro plaga orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terrae Israel, Jordanis disterminans ad mare orientale. Metiemini etiam plagam orientalem. [19] Plaga autem australis meridiana, a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, et torrens usque ad mare magnum : et haec est plaga ad meridiem australis. [20] Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath : haec est plaga maris.

[21] Et dividetis terram istam vobis per tribus Israel : [22] et mittetis eam in haereditatem vobis, et advenis qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum : et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israel : vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israel. [23] In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus.

< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 47   next >