Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 41   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

A description of the temple, and of all the parts of it.

[1] Et introduxit me in templum, et mensus est frontes, sex cubitos latitudinis hinc, et sex cubitos latitudinis inde, latitudinem tabernaculi. [2] Et latitudo portae, decem cubitorum erat : et latera portae, quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde : et mensus est longitudinem ejus quadraginta cubitoum, et latitudinem viginti cubitorum. [3] Et introgressus intrinsecus, mensus est in fronte portae duos cubitos : et portam, sex cubitorum : et latitudinem portae septem cubitorum. [4] Et mensus est longitudinem ejus viginti cubitorum, et latitudinem ejus viginti cubitorum, ante faciem templi. Et dixit ad me : Hoc est Sanctum sanctorum. [5] Et mensus est parietem domus sex cubitorum : et latitudinem lateris quatuor cubitorum undique per circuitum domus.

[6] Latera autem, latus ad latus, bis triginta tria : et erant eminentia, quae ingrederentur per parietem domus, in lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem templi. [7] Et platea erat in rotundum, ascendens sursum per cochleam, et in coenaculum templi deferebat per gyrum : idcirco latius erat templum in superioribus : et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium. [8] Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio : [9] et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum : et erat interior domus in lateribus domus. [10] Et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique,

[11] et ostium lateris ad orationem : ostium unum ad viam aquilonis, et ostium unum ad viam australem : et latitudinem loci ad orationem, quinque cubitorum in circuitu. [12] Et aedificium, quod erat separatum, versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum : paries autem aedificii, quinque cubitorum latitudinis per circuitum : et longitudo ejus nonaginta cubitorum. [13] Et mensus est domus longitudinem, centum cubitorum : et quod separatum erat aedificium, et parietes ejus, longitudinis centum cubitorum. [14] Latitudo autem ante faciem domus, et ejus quod erat separatum contra orientem, centum cubitorum. [15] Et mensus est longitudinem aedificii contra faciem ejus, quod erat separatum ad dorsum : ethecas ex utraque parte centum cubitorum : et templum interius, et vestibula atrii.

[16] Limina, et fenestras obliquas, et ethecas in circuitu per tres partes, contra uniuscujusque limen, stratumque ligno per gyrum in circuitu : terra autem usque ad fenestras, et fenestrae clausae super ostia. [17] Et usque ad domum interiorem, et forinsecus per omnem parietem in circuitu intrinsecus, et forinsecus, ad mensuram. [18] Et fabrefacta cherubim et palmae : et palma inter cherub et cherub, duasque facies habebat cherub. [19] Faciem hominis juxta palmam ex hac parte, et faciem leonis juxta palmam ex alia parte : expressam per omnem domum in circuitu. [20] De terra usque ad superiora portae, cherubim, et palmae caelatae erant in pariete templi.

[21] Limen quadrangulum, et facies sanctuarii, aspectus contra aspectum. [22] Altaris lignei trium cubitorum altitudo : et longitudo ejus duorum cubitorum : et anguli ejus, et longitudo ejus, et parietes ejus lignei. Et locutus est ad me : Haec est mensa coram Domino. [23] Et duo ostia erant in templo et in sanctuario. [24] Et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quae in se invicem plicabantur : bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum. [25] Et caelata erant in ipsis ostiis templi cherubim, et sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressae erant : quam ob rem et grossiora erant ligna in vestibuli fronte forinsecus.

[26] Super quae fenestrae obliquae, et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli, secundum latera domus, latitudinemque parietum.

< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 41   next >