DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel) | >
< previous | Chapter 10 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48

Fire is taken from the midst of the wheels under the cherubims, and scattered over the city. A description of the cherubims.

[1] Et vidi: et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea. [2] Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo. [3] Cherubim autem stabant a dextris domus, cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius. [4] Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini. [5] Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.

[6] Cumque praecepisset viro qui indutus erat lineis, dicens: Sume ignem de medio rotarum quae sunt inter cherubim: ingressus ille stetit juxta rotam. [7] Et extendit cherub manum de medio cherubim, ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis, qui accipiens egressus est. [8] Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum. [9] Et vidi: et ecce quatuor rotae juxta cherubim: rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum: species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi: [10] et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotae.

[11] Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes: sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et ceterae, nec convertebantur. [12] Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennae, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum. [13] Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me. [14] Quatuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub: et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilae. [15] Et elevata sunt cherubim: ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.

[16] Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotae juxta ea: et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotae, sed et ipsae juxta erant. [17] Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur: spiritus enim vitae erat in eis. [18] Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim. [19] Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt: et stetit in introitu portae domus Domini orientalis, et gloria Dei Israel erat super ea. [20] Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israel juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.

[21] Quatuor vultus uni, et quatuor alae uni: et similitudo manus hominis sub alis eorum. [22] Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.

< previous | Chapter 10 | next >