Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 28   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

The king of Tyre, who affected to be like to God, shall fall under the like sentence with Lucifer. The judgment of Sidon. The restoration of Israel.

[1] Et factus est sermo Domini ad me, dicens : [2] Fili hominis, dic principi Tyri : Haec dicit Dominus Deus : Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti : Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non Deus : et dedisti cor tuum quasi cor Dei : [3] ecce sapientior es tu Daniele, omne secretum non est absconditum a te : [4] in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem, et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis : [5] in multitudine sapientiae tuae, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem, et elevatum est cor tuum in robore tuo.

[6] Propterea haec dicit Dominus Deus : Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor Dei, [7] idcirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos gentium, et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae, et polluent decorem tuum. [8] Interficient, et detrahent te : et morieris in interitu occisorum in corde maris. [9] Numquid dicens loqueris : Deus ego sum, coram interficientibus te, cum sis homo, et non Deus, in manu occidentium te? [10] morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

[11] Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Fili hominis, leva planctum super regem Tyri, [12] et dices ei : Haec dicit Dominus Deus : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore : [13] in deliciis paradisi Dei fuisti : omnis lapis pretiosus operimentum tuum : sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus, aurum, opus decoris tui : et foramina tua, in die qua conditus es, praeparata sunt. [14] Tu cherub extentus, et protegens : et posui te in monte sancto Dei, in medio lapidum ignitorum ambulasti. [15] Perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te.

[16] In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti : et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum. [17] Et elevatum est cor tuum in decore tuo : perdidisti sapientiam tuam in decore tuo : in terram projeci te; ante faciem regum dedi te ut cernerent te. [18] In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuae, polluisti sanctificationem tuam : producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram, in conspectu omnium videntium te. [19] Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te : nihili factus es, et non eris in perpetuum. [20] Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

[21] Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea. [22] Et dices : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Sidon, et glorificabor in medio tui : et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea judicia, et sanctificatus fuero in ea. [23] Et immittam ei pestilentiam, et sanguinem in plateis ejus : et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum, et scient quia ego Dominus. [24] Et non erit ultra domui Israel offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis : et scient quia ego Dominus Deus. [25] Haec dicit Dominus Deus : Quando congregavero domum Israel de populis in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus : et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Jacob :

[26] et habitabunt in ea securi : et aedificabunt domos, et plantabunt vineas, et habitabunt confidenter, cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum : et scient quia ego Dominus Deus eorum.

< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 28   next >