Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 48   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

The portions of the twelve tribes, of the sanctuary, of the city, and of the prince. The dimensions and gates of the city.

[1] Et haec nomina tribuum a finibus aquilonis, juxta viam Hethalon, pergentibus Emath, atrium Enan terminus Damasci ad aquilonem, juxta viam Emath : et erit ei plaga orientalis mare, Dan una. [2] Et super terminum Dan, a plaga orientali usque ad plagam maris, Aser una. [3] Et super terminum Aser, a plaga orientali usque ad plagam maris, Nephthali una. [4] Et super terminum Nephthali, a plaga orientali usque ad plagam maris, Manasse una. [5] Et super terminum Manasse, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ephraim una.

[6] Et super terminum Ephraim, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ruben una. [7] Et super terminum Ruben, a plaga orientali usque ad plagam maris, Juda una. [8] Et super terminum Juda, a plaga orientali usque ad plagam maris, erunt primitiae quas separabitis, viginti quinque millibus latitudinis et longitudinis, sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris : et erit sanctuarium in medio ejus. [9] Primitiae quas separabitis Domino, longitudo viginti quinque millibus, et latitudo decem millibus. [10] Hae autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum, ad aquilonem longitudinis viginti quinque millia, et ad mare latitudinis decem millia, sed et ad orientem latitudinis decem millia, et ad meridiem longitudinis viginti quinque millia : et erit sanctuarium Domini in medio ejus.

[11] Sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc, qui custodierunt caeremonias meas, et non erraverunt cum errarent filii Israel, sicut erraverunt et Levitae. [12] Et erunt eis primitiae de primitiis terrae Sanctum sanctorum, juxta terminum Levitarum. [13] Sed et Levitis similiter, juxta fines sacerdotum, viginti quinque millia longitudinis, et latitudinis decem millia. Omnis longitudo viginti et quinque millium, et latitudo decem millium. [14] Et non venundabunt ex eo, neque mutabunt : neque transferentur primitiae terrae, quia sanctificatae sunt Domino. [15] Quinque millia autem quae supersunt in latitudine per viginti quinque millia, profana erunt urbis in habitaculum et in suburbana : et erit civitas in medio ejus.

[16] Et hae mensurae ejus : ad plagam septentrionalem, quingenta et quatuor millia : et ad plagam meridianam, quingenta et quatuor millia : et ad plagam orientalem, quingenta et quatuor millia : et ad plagam occidentalem, quingenta et quatuor millia. [17] Erunt autem suburbana civitatis ad aquilonem, ducenta quinquaginta : et ad meridiem, ducenta quinquaginta : et ad orientem, ducenta quinquaginta : et ad mare, ducenta quinquaginta. [18] Quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii, decem millia in orientem, et decem millia in occidentem, erunt sicut primitiae sanctuarii : et erunt fruges ejus in panes his qui serviunt civitati. [19] Servientes autem civitati, operabuntur ex omnibus tribubus Israel. [20] Omnes primitiae viginti quinque millium, per viginti quinque millia in quadrum, separabuntur in primitias sanctuarii, et in possessionem civitatis.

[21] Quod autem reliquum fuerit, principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii, et possessionis civitatis e regione viginti quinque millium primitiarum usque ad terminum orientalem : sed et ad mare, e regione viginti quinque millium, usque ad terminum maris, similiter in partibus principis erit : et erunt primitiae sanctuarii, et sanctuarium templi, in medio ejus. [22] De possessione autem Levitarum, et de possessione civitatis in medio partium principis, erit inter terminum Juda et inter terminum Benjamin, et ad principem pertinebit. [23] Et reliquis tribubus, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Benjamin una. [24] Et contra terminum Benjamin, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Simeon una. [25] Et super terminum Simeonis, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Issachar una.

[26] Et super terminum Issachar, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Zabulon una. [27] Et super terminum Zabulon, a plaga orientali usque ad plagam maris, Gad una. [28] Et super terminum Gad, ad plagam austri in meridie : et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades : haereditas contra mare magnum. [29] Haec est terra quam mittetis in sortem tribubus Israel, et hae partitiones earum, ait Dominus Deus. [30] Et hi egressus civitatis : a plaga septentrionali, quingentos et quatuor millibus mensurabis.

[31] Et portae civitatis ex nominibus tribuum Israel : portae tres a septentrione : porta Ruben una, porta Juda una, porta Levi una. [32] Et ad plagam orientalem, quingentos et quatuor millia, et portae tres : porta Joseph una, porta Benjamin una, porta Dan una. [33] Et ad plagam meridianam, quingentos et quatuor millia metieris, et portae tres : porta Simeonis una, porta Issachar una, porta Zabulon una. [34] Et ad plagam occidentalem, quingentos et quatuor millia, et portae eorum tres : porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una. [35] Per circuitum, decem et octo millia : et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem.

< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 48   next >