Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

A prophetic description of the siege of Jerusalem, and the famine that shall reign there.

[1] Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem. [2] Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. [3] Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem : et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam : signum est domui Israel. [4] Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates domus Israel super eo, numero dierum quibus dormies super illud, et assumes iniquitatem eorum. [5] Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum, numero dierum trecentos et nonaginta dies, et portabis iniquitatem domus Israel.

[6] Et cum compleveris haec, dormies super latus tuum dexterum secundo, et assumes iniquitatem domus Juda quadraginta diebus : diem pro anno, diem, inquam, pro anno, dedi tibi. [7] Et ad obsidionem Jerusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum erit extentum : et prophetabis adversus eam. [8] Ecce circumdedi te vinculis : et non te convertes a latere tuo in latus aliud, donec compleas dies obsidionis tuae. [9] Et tu, sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et viciam : et mittes ea in vas unum, et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum : trecentis et nonaginta diebus comedes illud. [10] Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die : a tempore usque ad tempus comedes illud.

[11] Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin : a tempore usque ad tempus bibes illud. [12] Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud, et stercore quod egreditur de homine operies illud in oculis eorum. [13] Et dixit Dominus : Sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter gentes ad quas ejiciam eos. Et dixi : [14] A, a, a, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta : et morticinum, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro immunda. [15] Et dixit ad me : Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis, et facies panem tuum in eo.

[16] Et dixit ad me : Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in Jerusalem, et comedent panem in pondere et in sollicitudine, et aquam in mensura et in angustia bibent, [17] ut deficientibus pane et aqua, corruat unusquisque ad fratrem suum, et contabescant in iniquitatibus suis.

< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 4   next >