Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 6   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

The punishment of Israel for their idolatry: a remnant shall be saved.

[1] Et factus est sermo Domini ad me, dicens : [2] Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israel, et prophetabis ad eos, [3] et dices : Montes Israel, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, rupibus et vallibus : Ecce ego inducam super vos gladium, et disperdam excelsa vestra, [4] et demoliar aras vestras, et confringentur simulacra vestra, et dejiciam interfectos vestros ante idola vestra : [5] et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulacrorum vestrorum, et dispergam ossa vestra circum aras vestras :

[6] in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt, et excelsa demolientur et dissipabuntur : et interibunt arae vestrae, et confringentur, et cessabunt idola vestra, et conterentur delubra vestra, et delebuntur opera vestra : [7] et cadet interfectus in medio vestri, et scietis quia ego sum Dominus. [8] Et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus, cum dispersero vos in terris : [9] et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt : quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, et oculos eorum fornicantes post idola sua : et displicebunt sibimet super malis quae fecerunt in universis abominationibus suis. [10] Et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum, ut facerem eis malum hoc.

[11] Haec dicit Dominus Deus : Percute manum tuam et allide pedem tuum, et dic, Heu! ad omnes abominationes malorum domus Israel, quia gladio, fame et peste ruituri sunt. [12] Qui longe est, peste morietur : qui autem prope, gladio corruet : et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur : et complebo indignationem meam in eis. [13] Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum, in circuitu ararum vestrarum, in omni colle excelso, et in cunctis summitatibus montium, et subtus omne lignum nemorosum, et subtus universam quercum frondosam, locum ubi accenderunt thura redolentia universis idolis suis. [14] Et extendam manum meam super eos : et faciam terram desolatam, et destitutam, a deserto Deblatha, in omnibus habitationibus eorum : et scient quia ego Dominus.

< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 6   next >