A prophecy against the Ammonites, Moabites, Edomites, and Philistines, for their malice against the Israelites.
[1] Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
[2] Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis.
[3] Et dices filiis Ammon : Audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixisti : Euge, euge, super sanctuarium meum, quia pollutum est; et super terram Israel, quoniam desolata est; et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem :
[4] idcirco ego tradam te filiis orientalibus in haereditatem : et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua : ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum.
[5] Daboque Rabbath in habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum : et scietis quia ego Dominus.
[6] Quia haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israel,
[7] idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram : et scies quia ego Dominus.
[8] Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixerunt Moab et Seir : Ecce sicut omnes gentes, domus Juda :
[9] idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus, inclytas terrae Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,
[10] filiis orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in haereditatem, ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus.
[11] Et in Moab faciam judicia, et scient quia ego Dominus.
[12] Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecit Idumaea ultionem ut se vindicaret de filiis Juda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis :
[13] idcirco haec dicit Dominus Deus : Extendam manum meam super Idumaeam, et auferam de ea hominem et jumentum, et faciam eam desertam ab austro : et qui sunt in Dedan gladio cadent.
[14] Et dabo ultionem meam super Idumaeam per manum populi mei Israel, et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.
[15] Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecerunt Palaestini vindictam, et ulti se sunt toto animo, interficientes, et implentes inimicitias veteres,
[16] propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego extendam manum meam super Palaestinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimae regionis,
[17] faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore : et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos.
|