DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel) | >
< previous | Chapter 35 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48

The judgment of mount Seir, for their hatred of Israel.

[1] Et factus est sermo Domini ad me, dicens: [2] Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi: [3] Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir: et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. [4] Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: et scies quia ego Dominus. [5] Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremae:

[6] propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te. [7] Et dabo montem Seir desolatum atque desertum: et auferam de eo euntem et redeuntem. [8] Et implebo montes ejus occisorum suorum: in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus, interfecti gladio cadent. [9] In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur: et scietis quia ego Dominus Deus. [10] Eo quod dixeris: Duae gentes et duae terrae meae erunt, et haereditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi:

[11] propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos: et notus efficiar per eos, cum te judicavero. [12] Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel, dicens: Deserti; nobis ad devorandum dati sunt. [13] Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra: ego audivi. [14] Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam, [15] sicuti gavisus es super haereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis: et scient quia ego Dominus.

< previous | Chapter 35 | next >