Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 19   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

The parable of the young lions, and of the vineyard that is wasted.

[1] Et tu assume planctum super principes Israel : [2] et dices : Quare mater tua leaena inter leones cubavit? in medio leunculorum enutrivit catulos suos? [3] Et eduxit unum de leunculis suis, et leo factus est : et didicit capere praedam, hominemque comedere. [4] Et audierunt de eo gentes : et non absque vulneribus suis ceperunt eum, et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti. [5] Quae cum vidisset quoniam infirmata est, et periit exspectatio ejus, tulit unum de leunculis suis; leonem constituit eum.

[6] Qui incedebat inter leones, et factus est leo : et didicit praedam capere, et homines devorare : [7] didicit viduas facere, et civitates earum in desertum adducere : et desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus illius. [8] Et convenerunt adversus eum gentes undique de provinciis, et expanderunt super eum rete suum : in vulneribus earum captus est, [9] et miserunt eum in caveam : in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis, miseruntque eum in carcerem, ne audiretur vox ejus ultra super montes Israel. [10] Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata est : fructus ejus et frondes ejus creverunt ex aquis multis.

[11] Et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium, et exaltata est statura ejus inter frondes, et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum. [12] Et evulsa est in ira, in terramque projecta, et ventus urens siccavit fructum ejus : marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris ejus : ignis comedit eam. [13] Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia et sitienti. [14] Et egressus est ignis de virga ramorum ejus, qui fructum ejus comedit : et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominantium. Planctus est, et erit in planctum.

< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 19   next >