Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 40   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

The prophet sees in a vision the rebuilding of the temple: the dimensions of several parts thereof.

[1] In vigesimo quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc. [2] In visionibus Dei adduxit me in terram Israel, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad austrum. [3] Et introduxit me illuc : et ecce vir cujus erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensurae in manu ejus : stabat autem in porta. [4] Et locutus est ad me idem vir : Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc; annuntia omnia quae tu vides domui Israel. [5] Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique : et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum et palmo : et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.

[6] Et venit ad portam quae respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus : et mensus est limen portae calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine. [7] Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum : et inter thalamos, quinque cubitos. [8] Et limen portae, juxta vestibulum portae intrinsecus, calamo uno. [9] Et mensus est vestibulum portae octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis : vestibulum autem portae erat intrinsecus. [10] Porro thalami portae ad viam orientalem, tres hinc et tres inde : mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte.

[11] Et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum, et longitudinem portae tredecim cubitorum. [12] Et marginem ante thalamos, cubiti unius, et cubitus unus finis utrimque : thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde. [13] Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum, ostium contra ostium. [14] Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portae undique per circuitum. [15] Et ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris, quinquagita cubitos.

[16] Et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, quae erant intra portam undique per circuitum : similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum. [17] Et eduxit me ad atrium exterius : et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum : triginta gazophylacia in circuitu pavimenti. [18] Et pavimentum in fronte portarum, secundum longitudinem portarum erat inferius. [19] Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus : centum cubitos ad orientem et ad aquilonem. [20] Portam quoque quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine quam in latitudine.

[21] Et thalamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portae prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum. [22] Fenestrae autem ejus, et vestibulum, et sculpturae secundum mensuram portae quae respiciebat ad orientem : et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam. [23] Et porta atrii interioris contra portam aquilonis, et orientalem : et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos. [24] Et eduxit me ad viam australem : et ecce porta quae respiciebat ad austrum : et mensus est frontem ejus, et vestibulum ejus, juxta mensuras superiores. [25] Et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras ceteras : quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine viginti quinque cubitorum.

[26] Et in gradibus septem ascendebatur ad eam : et vestibulum ante fores ejus : et caelatae palmae erant, una hinc, et altera inde, in fronte ejus. [27] Et porta atrii interioris in via australi : et mensus est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos. [28] Et introduxit me in atrium interius ad portam australem : et mensus est portam juxta mensuras superiores. [29] Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus eisdem mensuris, et fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos. [30] Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum :

[31] et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte : et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam. [32] Et introduxit me in atrium interius, per viam orientalem : et mensus est portam secundum mensuras superiores. [33] Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, sicut supra : et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. [34] Et vestibulum ejus, id est, atrii exterioris, et palmae caelatae in fronte ejus, hinc et inde : et in octo gradibus ascensus ejus. [35] Et introduxit me ad portam quae respiciebat ad aquilonem : et mensus est secundum mensuras superiores.

[36] Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. [37] Et vestibulum ejus respiciebat ad atrium exterius : et caelatura palmarum in fronte ejus, hinc et inde : et in octo gradibus ascensus ejus. [38] Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum : ibi lavabant holocaustum. [39] Et in vestibulo portae, duae mensae hinc, et duae mensae inde, ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato et pro delicto. [40] Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad aquilonem, duae mensae : et ad latus alterum, ante vestibulum portae, duae mensae :

[41] quatuor mensae hinc, et quatuor mensae inde : per latera portae octo mensae erant, super quas immolabant. [42] Quatuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris exstructae, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius : super quas ponant vasa in quibus immolantur holocaustum et victima. [43] Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum : super mensas autem carnes oblationis. [44] Et extra portam interiorem, gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portae respicientis ad aquilonem : et facies eorum contra viam australem : una ex latere portae orientalis, quae respiciebat ad viam aquilonis. [45] Et dixit ad me : Hoc est gazophylacium, quod respicit viam meridianam : sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi.

[46] Porro gazophylacium, quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris : isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei. [47] Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum : et altare ante faciem templi. [48] Et introduxit me in vestibulum templi : et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde : et latitudinem portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde. [49] Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam. Et columnae erant in frontibus : una hinc, et altera inde.

< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 40   next >