Latin Vulgate Bible

< prev Prophecy of Ezechiel (Ezekiel) next >
< prev Chapter 39 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

God's judgments upon Gog. God's people were punished for their sins: but shall be favoured with everlasting kindness.

 1 Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.  2 Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israel.  3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.  4 Super montes Israel cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum : feris, avibus, omnique volatili et bestiis terrae dedi te ad devorandum.  5 Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

 6 Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter : et scient quia ego Dominus.  7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israel, et non polluam nomen sanctum meum amplius : et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israel.  8 Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus : haec est dies de qua locutus sum.  9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israel, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos : et succendent ea igni septem annis.  10 Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igni, et depraedabuntur eos quibus praedae fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.

 11 Et erit in die illa : dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israel, vallem viatorum ad orientem maris, quae obstupescere faciet praetereuntes : et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog.  12 Et sepelient eos domus Israel, ut mundent terram septem mensibus.  13 Sepeliet autem eum omnis populus terrae : et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.  14 Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terrae, ut emundent eam : post menses autem septem quaerere incipient.  15 Et circuibunt peragrantes terram : cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.

 16 Nomen autem civitatis Amona, et mundabunt terram.  17 Tu ergo, fili hominis, haec dicit Dominus Deus : Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri : Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.  18 Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis, arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.  19 Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis :  20 et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.

 21 Et ponam gloriam meam in gentibus : et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.  22 Et scient domus Israel quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.  23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israel, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eos, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.  24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.  25 Propterea haec dicit Dominus Deus : Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israel, et assumam zelum pro nomine sancto meo.

 26 Et portabunt confusionem suam, et omnem praevaricationem qua praevaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes :  27 et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.  28 Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.  29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israel, ait Dominus Deus.

< prev Prophecy of Ezechiel (Ezekiel) next >
< prev Chapter 39 next >

 
TOP OF PAGE