DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel) | >
< previous | Chapter 42 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48

A description of the courts, chambers, and other places belonging to the temple.

[1] Et eduxit me in atrium exterius, per viam ducentem ad aquilonem, et introduxit me in gazophylacium quod erat contra separatum aedificium, et contra aedem vergentem ad aquilonem. [2] In facie longitudinis, centum cubitos ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos, [3] contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici. [4] Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viae cubiti unius. Et ostia eorum ad aquilonem: [5] ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis aedificii.

[6] Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnae atriorum: propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta. [7] Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quae erant in via atrii exterioris ante gazophylacia: longitudo ejus quinquaginta cubitorum: [8] quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris, quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum. [9] Et erat subter gazophylacia haec introitus ab oriente, ingredientium in ea de atrio exteriori. [10] In latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem, in faciem aedificii separati, et erant ante aedificium gazophylacia.

[11] Et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum quae erant in via aquilonis: secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum, et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum. [12] Secundum ostia gazophylaciorum, quae erant in via respiciente ad notum: ostium in capite viae, quae via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus. [13] Et dixit ad me: Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quae sunt ante aedificium separatum, haec sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum: ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto: locus enim sanctus est. [14] Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius: et ibi reponent vestimenta sua, in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis, et sic procedent ad populum. [15] Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portae quae respiciebat ad viam orientalem: et mensus est eam undique per circuitum.

[16] Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensurae, quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum. [17] Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum. [18] Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum. [19] Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae. [20] Per quatuor ventos mensus est murum ejus undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, dividentem inter sanctuarium et vulgi locum.

< previous | Chapter 42 | next >