Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 31   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

The Assyrian empire fell for their pride: the Egyptian shall fall in like manner.

[1] Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens : [2] Fili hominis, dic Pharaoni regi Aegypti, et populo ejus : Cui similis factus es in magnitudine tua? [3] Ecce Assur quasi cedrus in Libano, pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine, et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus. [4] Aquae nutrierunt illum, abyssus exaltavit illum : flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus, et rivos suos emisit ad universa ligna regionis. [5] Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis : et multiplicata sunt arbusta ejus, et elevati sunt rami ejus prae aquis multis.

[6] Cumque extendisset umbram suam, in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia caeli : et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiae saltuum, et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum. [7] Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum : erat enim radix illius juxta aquas multas. [8] Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei : abietes non adaequaverunt summitatem ejus, et platani non fuerunt aequae frondibus illius : omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi, et pulchritudini ejus. [9] Quoniam speciosum feci eum, et multis condensisque frondibus, et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis, quae erant in paradiso Dei. [10] Propterea haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod sublimatus est in altitudine, et dedit summitatem suam virentem atque condensam, et elevatum est cor ejus in altitudine sua :

[11] tradidi eum in manu fortissimi gentium : faciens faciet ei : juxta impietatem ejus ejeci eum. [12] Et succident eum alieni, et crudelissimi nationum, et projicient eum super montes : et in cunctis convallibus corruent rami ejus, et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terrae : et recedent de umbraculo ejus omnes populi terrae, et relinquent eum. [13] In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia caeli, et in ramis ejus fuerunt universae bestiae regionis. [14] Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa : nec stabunt in sublimitate sua omnia quae irrigantur aquis, quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam, in medio filiorum hominum, ad eos qui descendunt in lacum. [15] Haec dicit Dominus Deus : In die quando descendit ad inferos, induxi luctum : operui eum abysso, et prohibui flumina ejus, et coercui aquas multas : contristatus est super eum Libanus, et omnia ligna agri concussa sunt.

[16] A sonitu ruinae ejus commovi gentes, cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum : et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque praeclara in Libano, universa quae irrigabantur aquis. [17] Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio : et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus in medio nationum. [18] Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis? ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam : in medio incircumcisorum dormies, cum eis qui interfecti sunt gladio : ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus.

< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 31   next >