Latin Vulgate Bible

< prev Prophecy of Ezechiel (Ezekiel) next >
< prev Chapter 37 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

A vision of the resurrection of dry bones, foreshewing the deliverance of the people from their captivity. Juda and Israel shall be all one kingdom under Christ. God's everlasting covenant with the church.

 1 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus.  2 Et circumduxit me per ea in gyro : erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer.  3 Et dixit ad me : Fili hominis, putasne vivent ossa ista? Et dixi : Domine Deus, tu nosti.  4 Et dixit ad me : Vaticinare de ossibus istis, et dices eis : Ossa arida, audite verbum Domini.  5 Haec dicit Dominus Deus ossibus his : Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis.

 6 Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis : et scietis quia ego Dominus.  7 Et prophetavi sicut praeceperat mihi : factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio : et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam.  8 Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper, et spiritum non habebant.  9 Et dixit ad me : Vaticinare ad spiritum : vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum : Haec dicit Dominus Deus : A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.  10 Et prophetavi sicut praeceperat mihi : et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt : steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.

 11 Et dixit ad me : Fili hominis, ossa haec universa, domus Israel est. Ipsi dicunt : Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.  12 Propterea vaticinare, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israel.  13 Et scietis quia ego Dominus, cum aparuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus,  14 et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis : et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.  15 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

 16 Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud : Judae, et filiorum Israel sociorum ejus : et tolle lignum alterum, et scribe super illud : Joseph, ligno Ephraim, et cunctae domui Israel sociorumque ejus.  17 Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum : et erunt in unionem in manu tua.  18 Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes : Nonne indicas nobis quid in his tibi velis?  19 loqueris ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israel, quae sunt ei adjunctae, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum : et erunt unum in manu ejus.  20 Erunt autem ligna super quae scripseris in manu tua, in oculis eorum.

 21 Et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum ad quas abierunt : et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam.  22 Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israel, et rex unus erit omnibus imperans : et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in duo regna :  23 neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis : et salvos eos faciam de universis sedibus in quibus peccaverunt, et emundabo eos : et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus.  24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea.  25 Et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri : et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum : et David servus meus princeps eorum in perpetuum.

 26 Et percutiam illis foedus pacis : pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum.  27 Et erit tabernaculum meum in eis : et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus.  28 Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israel, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum.

< prev Prophecy of Ezechiel (Ezekiel) next >
< prev Chapter 37 next >

 
TOP OF PAGE