Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 14   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

God suffers the wicked to be deceived in punishment of their wickedness. The evils that shall come upon them for their sins: for which they shall not be delivered by the prayers of Noe, Daniel, and Job. But a remnant shall be preserved.

[1] Et venerunt ad me viri seniorum Israel, et sederunt coram me. [2] Et factus est sermo Domini ad me, dicens : [3] Fili hominis, viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis, et scandalum iniquitatis suae statuerunt contra faciem suam : numquid interrogatus respondebo eis? [4] Propter hoc loquere eis, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Homo, homo de domo Israel, qui posuerit immunditias suas in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam interrogans per eum me : ego Dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum suarum, [5] ut capiatur domus Israel in corde suo, quo recesserunt a me in cunctis idolis suis.

[6] Propterea dic ad domum Israel : Haec dicit Dominus Deus : Convertimini, et recedite ab idolis vestris et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras. [7] Quia homo, homo de domo Israel, et de proselytis quicumque advena fuerit in Israel, si alienatus fuerit a me, et posuerit idola sua in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam ut interroget per eum me : ego Dominus respondebo ei per me : [8] et ponam faciem meam super hominem illum, et faciam eum in exemplum et in proverbium, et disperdam eum de medio populi mei : et scietis quia ego Dominus. [9] Et propheta cum erraverit, et locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum, et extendam manum meam super illum, et delebo eum de medio populi mei Israel. [10] Et portabunt iniquitatem suam : juxta iniquitatem interrogantis, sic iniquitas prophetae erit :

[11] ut non erret ultra domus Israel a me, neque polluatur in universis praevaricationibus suis : sed sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum, ait Dominus exercituum. [12] Et factus est sermo Domini ad me, dicens : [13] Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut praevaricetur praevaricans, extendam manum meam super eam, et conteram virgam panis ejus, et immittam in eam famem, et interficiam de ea hominem et jumentum. [14] Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noe, Daniel, et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum. [15] Quod si et bestias pessimas induxero super terram ut vastem eam, et fuerit invia, eo quod non sit pertransiens propter bestias :

[16] tres viri isti si fuerint in ea, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nec filios nec filias liberabunt, sed ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur. [17] Vel si gladium induxero super terram illam, et dixero gladio : Transi per terram : et interfecero de ea hominem et jumentum : [18] et tres viri isti fuerint in medio ejus, vivo ego, dicit Dominus Deus, non liberabunt filios neque filias, sed ipsi soli liberabuntur. [19] Si autem et pestilentiam immisero super terram illam, et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem et jumentum : [20] et Noe, et Daniel, et Job fuerint in medio ejus, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt, sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas.

[21] Quoniam haec dicit Dominus Deus : Quod etsi quatuor judicia mea pessima, gladium, et famem, ac bestias malas, et pestilentiam, immisero in Jerusalem, ut interficiam de ea hominem et pecus, [22] tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias : ecce ipsi ingredientur ad vos, et videbitis viam eorum et adinventiones eorum, et consolabimini super malo quod induxi in Jerusalem, in omnibus quae importavi super eam. [23] Et consolabuntur vos, cum videritis viam eorum, et adinventiones eorum : et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quae feci in ea, ait Dominus Deus.

< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 14   next >