DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel) | >
< previous | Chapter 18 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48

One man shall not bear the sins of another, but every one his own; if a wicked man truly repent, he shall be saved; and if a just man leave his justice, he shall perish.

[1] Et factus est sermo Domini ad me, dicens: [2] Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt? [3] Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola haec in proverbium in Israel. [4] Ecce omnes animae meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est: anima quae peccaverit, ipsa morietur. [5] Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam,

[6] in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel: et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit: [7] et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento, [8] ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit: ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum: [9] in praeceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem: hic justus est: vita vivet, ait Dominus Deus. [10] Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis:

[11] et haec quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem: [12] egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem: [13] ad usuram dantem, et amplius accipientem: numquid vivet? Non vivet: cum universa haec detestanda fecerit, morte morietur; sanguis ejus in ipso erit. [14] Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quae fecit, timuerit, et non fecerit simile eis: [15] super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel, et uxorem proximi sui non violaverit:

[16] et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento: [17] a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit: hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet. [18] Pater ejus, quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua. [19] Et dicitis: Quare non portavit filius iniquitatem patris? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita. [20] Anima quae peccaverit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii: justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.

[21] Si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita viet, et non morietur: [22] omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor: in justitia sua, quam operatus est, vivet. [23] Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat? [24] Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes justitiae ejus, quas fecerat, non recordabuntur: in praevaricatione qua praevaricatus est, et in peccato quo quod peccavit, in ipsis morietur. [25] Et dixistis: Non est aequa via Domini! Audite ergo, domus Israel: numquid via mea non est aequa? et non magis viae vestrae pravae sunt?

[26] Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis: in injustitia quam operatus est morietur. [27] Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit: [28] considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur. [29] Et dicunt filii Israel: Non est aequa via Domini! Numquid viae meae non sunt aequae, domus Israel, et non magis viae vestrae pravae? [30] Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israel, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.

[31] Projicite a vobis omnes praevaricationes vestras in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum: et quare moriemini, domus Israel? [32] Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus: revertimini, et vivite.

< previous | Chapter 18 | next >