Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 27   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

A description of the glory and riches of Tyre: and of her irrecoverable fall.

[1] Et factum est verbum Domini ad me, dicens : [2] Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum : [3] et dices Tyro, quae habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas : Haec dicit Dominus Deus : O Tyre, tu dixisti : Perfecti decoris ego sum, [4] et in corde maris sita. Finitimi tui qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum : [5] abietibus de Sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris : cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum.

[6] Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos : et transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico, et praetoriola de insulis Italiae. [7] Byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo : hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum. [8] Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui : sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui. [9] Senes Giblii et prudentes ejus habuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae : omnes naves maris, et nautae earum, fuerunt in populo negotiationis tuae. [10] Persae, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui : clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo.

[11] Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu : sed et Pigmaei, qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum : ipsi compleverunt pulchritudinem tuam. [12] Carthaginenses negotiatores tui, a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque, repleverunt nundinas tuas. [13] Graecia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui : mancipia, et vasa aerea advexerunt populo tuo. [14] De domo Thogorma, equos, et equites, et mulos adduxerunt ad forum tuum. [15] Filii Dedan negotiatores tui : insulae multae, negotiatio manus tuae : dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo.

[16] Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum : gemmam, et purpuram, et scutulata, et byssum, et sericum, et chodchod proposuerunt in mercatu tuo. [17] Juda et terra Israel, ipsi institores tui in frumento primo : balsamum, et mel, et oleum, et resinam proposuerunt in nundinis tuis. [18] Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum, in multitudine diversarum opum, in vino pingui, in lanis coloris optimi. [19] Dan, et Graecia, et Mosel, in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum : stacte et calamus in negotiatione tua. [20] Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum.

[21] Arabia et universi principes Cedar, ipsi negotiatores manus tuae : cum agnis, et arietibus, et haedis, venerunt ad te negotiatores tui. [22] Venditores Saba et Reema, ipsi negotiatores tui : cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo. [23] Haran, et Chene, et Eden, negotiatores tui; Saba, Assur, et Chelmad venditores tui. [24] Ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi, et polymitorum, gazarumque pretiosarum, quae obvolutae et astrictae erant funibus : cedros quoque habebant in negotiationibus tuis. [25] Naves maris, principes tui in negotiatione tua : et repleta es, et glorificata nimis in corde maris.

[26] In aquis multis adduxerunt te remiges tui : ventus auster contrivit te in corde maris. [27] Divitiae tuae, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum, nautae tui et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo praeerant : viri quoque bellatores tui, qui erant in te, cum universa multitudine tua, quae est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinae tuae. [28] A sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes. [29] Et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum : nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt. [30] Et ejulabunt super te voce magna : et clamabunt amare, et superjacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur.

[31] Et radent super te calvitium, et accingentur ciliciis : et plorabunt te in amaritudine animae, ploratu amarissimo. [32] Et assument super te carmen lugubre, et plangent te : Quae est ut Tyrus, quae obmutuit in medio maris? [33] Quae in exitu negotiatonum tuarum de mari implesti populos multos : in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum, ditasti reges terrae. [34] Nunc contrita es a mari : in profundis aquarum opes tuae, et omnis multitudo tua, quae erat in medio tui, ceciderunt. [35] Universi habitatores insularum obstupuerunt super te : et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus.

[36] Negotiatores populorum sibilaverunt super te : ad nihilum deducta es, et non eris usque in perpetuum.

< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 27   next >