Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 17   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

The parable of the two eagles and the vine. A promise of the cedar of Christ and his church.

[1] Et factum est verbum Domini ad me, dicens : [2] Fili hominis, propone aenigma, et narra parabolam ad domum Israel, [3] et dices : Haec dicit Dominus Deus : Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri. [4] Summitatem frondium ejus avulsit, et transportavit eam in terram Chanaan : in urbe negotiatorum posuit illam. [5] Et tulit de semine terrae, et posuit illud in terra pro semine, ut firmaret radicem super aquas multas : in superficie posuit illud.

[6] Cumque germinasset, crevit in vineam latiorem, humili statura, respicientibus ramis ejus ad eam, et radices ejus sub illa erant : facta est ergo vinea, et fructificavit in palmites, et emisit propagines. [7] Et facta est aquila altera grandis, magnis alis, multisque plumis : et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam de areolis germinis sui. [8] In terra bona super aquas multas plantata est, ut faciat frondes, et portet fructum, ut sit in vineam grandem. [9] Dic : Haec dicit Dominus Deus : Ergone prosperabitur? nonne radices ejus evellet, et fructus ejus distringet, et siccabit omnes palmites germinis ejus, et arescet, et non in brachio grandi, neque in populo multo, ut evelleret eam radicitus? [10] Ecce plantata est : ergone prosperabitur? nonne, cum tetigerit eam ventus urens, siccabitur, et in areis germinis sui arescet?

[11] Et factum est verbum Domini ad me, dicens : [12] Dic ad domum exasperantem : Nescitis quid ista significent? Dic : Ecce venit rex Babylonis in Jerusalem, et assumet regem et principes ejus, et adducet eos ad semetipsum in Babylonem. [13] Et tollet de semine regni, ferietque cum eo foedus, et ab eo accipiet jusjurandum. Sed et fortes terrae tollet, [14] ut sit regnum humile, et non elevetur, sed custodiat pactum ejus, et servet illud. [15] Qui recedens ab eo misit nuntios ad Aegyptum, ut daret sibi equos et populum multum : numquid prosperabitur, vel consequetur salutem, qui fecit haec? et qui dissolvit pactum, numquid effugiet?

[16] Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis qui constituit eum regem, cujus fecit irritum juramentum, et solvit pactum quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur. [17] Et non in exercitu grandi, neque in populo multo, faciet contra eum Pharao praelium : in jactu aggeris, et in exstructione vallorum, ut interficiat animas multas. [18] Spreverat enim juramentum, ut solveret foedus, et ecce dedit manum suam : et cum omnia haec fecerit, non effugiet. [19] Propterea haec dicit Dominus Deus : Vivo ego, quoniam juramentum quod sprevit, et foedus quod praevaricatus est, ponam in caput ejus. [20] Et expandam super eum rete meum, et comprehendetur in sagena mea : et adducam eum in Babylonem, et judicabo eum ibi in praevaricatione qua despexit me.

[21] Et omnes profugi ejus, cum universo agmine suo, gladio cadent : residui autem in omnem ventum dispergentur, et scietis quia ego Dominus locutus sum. [22] Haec dicit Dominus Deus : Et sumam ego de medulla cedri sublimis, et ponam : et vertice ramorum ejus tenerum distringam, et plantabo super montem excelsum et eminentem. [23] In monte sublimi Israel plantabo illud, et erumpet in germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magam : et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium ejus nidificabit : [24] et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile : et siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum, et feci.

< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 17   next >