Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 38   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

Gog shall persecute the church in the latter days. He shall be overthrown.

[1] Et factus est sermo Domini ad me, dicens : [2] Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog, terram Magog, principem capitis Mosoch et Thubal, et vaticinare de eo. [3] Et dices ad eum : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal, [4] et circumagam te, et ponam frenum in maxillis tuis : et educam te, et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos loricis universos, multitudinem magnam, hastam et clypeum arripientium et gladium. [5] Persae, Aethiopes, et Libyes cum eis, omnes scutati et galeati.

[6] Gomer et universa agmina ejus, domus Thogorma, latera aquilonis, et totum robur ejus, populique multi tecum. [7] Praepara et instrue te, et omnem multitudinem tuam quae coacervata est ad te, et esto eis in praeceptum. [8] Post dies multos visitaberis : in novissimo annorum venies ad terram quae reversa est a gladio, et congregata est de populis multis ad montes Israel, qui fuerunt deserti jugiter : haec de populis educta est, et habitabunt in ea confidenter universi. [9] Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram, tu et omnia agmina tua, et populi multi tecum. [10] Haec dicit Dominus Deus : In die illa, ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam :

[11] et dices : Ascendam ad terram absque muro : veniam ad quiescentes habitantesque secure : hi omnes habitant sine muro, vectes et portae non sunt eis : [12] ut diripias spolia, et invadas praedam, ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant, et postea restituti, et super populum qui est congregatus ex gentibus, qui possidere coepit et esse habitator umbilici terrae. [13] Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis, et omnes leones ejus, dicent tibi : Numquid ad sumenda spolia tu venis? ecce ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, et auferas supellectilem atque substantiam, et diripias manubias infinitas. [14] Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog : Haec dicit Dominus Deus : Numquid non in die illo, cum habitaverit populus meus Israel confidenter, scies? [15] et venies de loco tuo a lateribus aquilonis, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi, coetus magnus, et exercitus vehemens.

[16] Et ascendes super populum meum Israel quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus erit, et adducam te super terram meam : ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog! [17] Haec dicit Dominus Deus : Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis, in manu servorum meorum prophetarum Israel, qui prophetaverunt in diebus illorum temporum, ut adducerem te super eos. [18] Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israel, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo. [19] Et in zelo meo, in igne irae meae locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram Israel : [20] et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres caeli, et bestiae agri, et omne reptile quod movetur super humum, cunctique homines qui sunt super faciem terrae : et subvertentur montes, et cadent sepes, et omnis murus corruet in terram.

[21] Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus : gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur. [22] Et judicabo eum peste, et sanguine, et imbre vehementi, et lapidibus immensis : ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus, et super populos multos qui sunt cum eo. [23] Et magnificabor, et sanctificabor, et notus ero in oculis multarum gentium : et scient quia ego Dominus.

< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 38   next >