Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 44   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

The east gate of the sanctuary shall be always shut. The uncircumcised shall not enter into the sanctuary: nor the Levites that have served idols: but the sons of Sadoc shall do the priestly functions, who stood firm in the worst of times.

[1] Et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad orientem : et erat clausa. [2] Et dixit Dominus ad me : Porta haec clausa erit : non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam : eritque clausa [3] principi. Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino : per viam portae vestibuli ingredietur, et per viam ejus egredietur. [4] Et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectu domus : et vidi, et ecce implevit gloria Domini domum Domini : et cecidi in faciem meam. [5] Et dixit ad me Dominus : Fili hominis, pone cor tuum, et vide oculis tuis, et auribus tuis audi omnia quae ego loquor ad te de universis caeremoniis domus Domini, et de cunctis legibus ejus : et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii.

[6] Et dices ad exasperantem me domum Israel : Haec dicit Dominus Deus : Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israel : [7] eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo, et polluant domum meam : et offertis panes meos, adipem et sanguinem, et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris. [8] Et non servastis praecepta sanctuarii mei, et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismetipsis. [9] Haec dicit Dominus Deus : Omnis alienigena incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non ingredietur sanctuarium meum : omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israel. [10] Sed et Levitae qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israel, et erraverunt a me post idola sua, et portaverunt iniquitatem suam,

[11] erunt in sanctuario meo aeditui, et janitores portarum domus, et ministri domus : ipsi mactabunt holocausta et victimas populi, et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis. [12] Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum, et facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis : idcirco levavi manum meam super eos, ait Dominus Deus, et portabunt iniquitatem suam. [13] Et non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omne sanctuarium meum juxta Sancta sanctorum : sed portabunt confusionem suam, et scelera sua quae fecerunt. [14] Et dabo eos janitores domus in omni ministerio ejus, et in universis quae fient in ea. [15] Sacerdotes autem et Levitae, filii Sadoc, qui custodierunt caeremonias sanctuarii mei, cum errarent filii Israel a me, ipsi accedent ad me ut ministrent mihi : et stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem et sanguinem, ait Dominus Deus.

[16] Ipsi ingredientur sanctuarium meum, et ipsi accedent ad mensam meam, ut ministrent mihi, et custodiant caeremonias meas. [17] Cumque ingredientur portas atrii interioris, vestibus lineis induentur : nec ascendet super eos quidquam laneum, quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus. [18] Vittae lineae erunt in capitibus eorum, et feminalia linea erunt in lumbis eorum, et non accingentur in sudore. [19] Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimentis suis, in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylacio sanctuarii : et vestient se vestimentis aliis, et non sanctificabunt populum in vestibus suis. [20] Caput autem suum non radent neque comam nutrient : sed tondentes attondent capita sua.

[21] Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius. [22] Et viduam et repudiatam non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israel : sed et viduam quae fuerit vidua a sacerdote, accipient. [23] Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum, et inter mundum et immundum ostendent eis. [24] Et cum fuerit controversia, stabunt in judiciis meis, et judicabunt : leges meas et praecepta mea in omnibus solemnitatibus meis custodient, et sabbata mea sanctificabunt. [25] Et ad mortuum hominem non ingredientur, ne polluantur, nisi ad patrem et matrem, et filium et filiam, et fratrem, et sororem quae alterum virum non habuerit : in quibus contaminabuntur.

[26] Et postquam fuerit emundatus, septem dies numerabuntur ei. [27] Et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius, ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus. [28] Non erit autem eis haereditas : ego haereditas eorum; et possessionem non dabitis eis in Israel : ego enim possessio eorum. [29] Victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent, et omne votum in Israel ipsorum erit. [30] Et primitiva omnium primogenitorum, et omnia libamenta ex omnibus quae offeruntur, sacerdotum erunt : et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui tuae.

[31] Omne morticinum, et captum a bestia, de avibus et de pecoribus, non comedent sacerdotes.

< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 44   next >