Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 32   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

The prophet's lamentation for the king of Egypt.

[1] Et factum est, duodecimo anno, in mense duodecimo, in una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens : [2] Fili hominis, assume lamentum super Pharaonem regem Aegypti, et dices ad eum : Leoni gentium assimilatus es, et draconi qui est in mari, et ventilabas cornu in fluminibus tuis, et conturbabas aquas pedibus tuis, et conculcabas flumina earum. [3] Propterea haec dicit Dominus Deus : Expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum, et extraham te in sagena mea. [4] Et projiciam te in terram; super faciem agri abjiciam te : et habitare faciam super te omnia volatilia caeli, et saturabo de te bestias universae terrae. [5] Et dabo carnes tuas super montes, et implebo colles tuos sanie tua.

[6] Et irrigabo terram foetore sanguinis tui super montes, et valles implebuntur ex te. [7] Et operiam, cum extinctus fueris, caelum, et nigrescere faciam stellas ejus : solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum. [8] Omnia luminaria caeli moerere faciam super te : et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus, cum ceciderint vulnerati tui in medio terrae, ait Dominus Deus. [9] Et irritabo cor populorum multorum : cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis. [10] Et stupescere faciam super te populos multos, et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare coeperit gladius meus super facies eorum : et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinae tuae.

[11] Quia haec dicit Dominus Deus : Gladius regis Babylonis veniet tibi. [12] In gladiis fortium dejiciam multitudinem tuam : inexpugnabiles omnes gentes hae, et vastabunt superbiam Aegypti, et dissipabitur multitudo ejus. [13] Et perdam omnia jumenta ejus, quae erant super aquas plurimas : et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula jumentorum turbabit eas. [14] Tunc purissimas reddam aquas eorum, et flumina eorum quasi oleum adducam, ait Dominus Deus, [15] cum dedero terram Aegypti desolatam : deseretur autem terra a plenitudine sua, quando percussero omnes habitatores ejus : et scient quia ego Dominus.

[16] Planctus est, et plangent eum, filiae gentium plangent eum : super Aegyptum et super multitudinem ejus plangent eum, ait Dominus Deus. [17] Et factum est in duodecimo anno, in quintadecima mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens : [18] Fili hominis, cane lugubre super multitudinem Aegypti : et detrahe eam ipsam, et filias gentium robustarum, ad terram ultimam, cum his qui descendunt in lacum. [19] Quo pulchrior es? descende, et dormi cum incircumcisis. [20] In medio interfectorum gladio cadent : gladius datus est; attraxerunt eam et omnes populos ejus.

[21] Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, qui cum auxiliatoribus ejus descenderunt, et dormierunt incircumcisi interfecti gladio. [22] Ibi Assur, et omnis multitudo ejus : in circuitu illius sepulchra ejus, omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio. [23] Quorum data sunt sepulchra in novissimis laci, et facta est multitudo ejus per gyrum sepulchri ejus : universi interfecti, cadentesque gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium. [24] Ibi Aelam, et omnis multitudo ejus per gyrum sepulchri sui : omnes hi interfecti, ruentesque gladio, qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam, qui posuerunt terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum. [25] In medio interfectorum posuerunt cubile ejus in universis populis ejus : in circuitu ejus sepulchrum illius : omnes hi incircumcisi, interfectique gladio. Dederunt enim terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum : in medio interfectorum positi sunt.

[26] Ibi Mosoch et Thubal, et omnis multitudo ejus : in circuitu ejus sepulchra illius : omnes hi incircumcisi, interfectique et cadentes gladio, quia dederunt formidinem suam in terra viventium. [27] Et non dormient cum fortibus, cadentibusque, et incircumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum : quia terror fortium facti sunt in terra viventium. [28] Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris, et dormies cum interfectis gladio. [29] Ibi Idumaea, et reges ejus, et omnes duces ejus, qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio, et qui cum incircumcisis dormierunt, et cum his qui descendunt in lacum. [30] Ibi principes aquilonis omnes, et universi venatores, qui deducti sunt cum interfectis, paventes, et in sua fortitudine confusi : qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio, et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum.

[31] Vidit eos Pharao, et consolatus est super universa multitudine sua, quae interfecta est gladio : Pharao, et omnis exercitus ejus, ait Dominus Deus. [32] Quia dedi terrorem meum in terra viventium, et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio : Pharao, et omnis multitudo ejus, ait Dominus Deus.

< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 32   next >