Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 50   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

The mourning for Jacob, and his interment. Joseph's kindness towards his brethren. His death.

[1] Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum. [2] Praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem. [3] Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies : iste quippe mos erat cadaverum conditorum : flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus. [4] Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis : Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis : [5] eo quod pater meus adjuraverit me dicens : En morior : in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar.

[6] Dixitque ei Pharao : Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es. [7] Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terrae Aegypti : [8] domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quae dereliquerant in terra Gessen. [9] Habuit quoque in comitatu currus et equites : et facta est turba non modica. [10] Veneruntque ad Aream Atad, quae sita est trans Jordanem : ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.

[11] Quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan, dixerunt : Planctus magnus est iste Aegyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Aegypti. [12] Fecerunt ergo filii Jacob sicut praeceperat eis : [13] et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethaeo, contra faciem Mambre. [14] Reversusque est Joseph in Aegyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre. [15] Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes : Ne forte memor sit injuriae quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,

[16] mandaverunt ei dicentes : Pater tuus praecepit nobis antequam moreretur, [17] ut haec tibi verbis illius diceremus : Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te : nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph. [18] Veneruntque ad eum fratres sui : et proni adorantes in terram, dixerunt : Servi tui sumus. [19] Quibus ille respondit : Nolite timere : num Dei possumus resistere voluntati? [20] Vos cogitastis de me malum : sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.

[21] Nolite timere : ego pascam vos et parvulos vestros : consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus. [22] Et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui : vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph. [23] Quibus transactis, locutus est fratribus suis : Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob. [24] Cumque adjurasset eos atque dixisset : Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto : [25] mortuus est, expletis centum decem vitae suae annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Aegypto.

< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 50   next >