Jacob and his sons are presented before Pharao: he giveth them the land of Gessen. The famine forceth the Egyptians to sell all their possessions to the king.
[1] Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens : Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quae possident, venerunt de terra Chanaan : et ecce consistunt in terra Gessen.
[2] Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege :
[3] quos ille interrogavit : Quid habetis operis? Responderunt : Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri.
[4] Ad peregrinandum in terra tua venimus : quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan : petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen.
[5] Dixit itaque rex ad Joseph : Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.
[6] Terra Aegypti in conspectu tuo est : in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.
[7] Post haec introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo : qui benedicens illi,
[8] et interrogatus ab eo : Quot sunt dies annorum vitae tuae?
[9] respondit : Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.
[10] Et benedicto rege, egressus est foras.
[11] Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo terrae loco, Ramesses, ut praeceperat Pharao.
[12] Et alebat eos, omnemque domum patris sui, praebens cibaria singulis.
[13] In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime Aegypti et Chanaan.
[14] E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in aerarium regis.
[15] Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Aegyptus ad Joseph, dicens : Da nobis panes : quare morimur coram te, deficiente pecunia?
[16] Quibus ille respondit : Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis.
[17] Quae cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis : sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.
[18] Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei : Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt : nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus.
[19] Cur ergo moriemur te vidente? et nos et terra nostra tui erimus : eme nos in servitutem regiam, et praebe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem.
[20] Emit igitur Joseph omnem terram Aegypti, vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni,
[21] et cunctos populos ejus a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines ejus,
[22] praeter terram sacerdotum, quae a rege tradita fuerat eis : quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.
[23] Dixit ergo Joseph ad populos : En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet : accipite semina, et serite agros,
[24] ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis : quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris.
[25] Qui responderunt : Salus nostra in manu tua est : respiciat nos tantum dominus noster, et laeti serviemus regi.
[26] Ex eo tempore usque in praesentem diem, in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quae libera ab hac conditione fuit.
[27] Habitavit ergo Israel in Aegypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam : auctusque est, et multiplicatus nimis.
[28] Et vixit in ea decem et septem annis : factique sunt omnes dies vitae illius, centum quadraginta septem annorum.
[29] Cumque appropinquare cerneret diem mortis suae, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum : Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo : et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Aegypto :
[30] sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph : Ego faciam quod jussisti.
[31] Et ille : Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israel Deum, conversus ad lectuli caput.
|