Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 27   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

Jacob, by him mother's counsel, obtaineth his father's blessing instead of Esau. And by her is advised to fly to his uncle Laban.

[1] Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat : vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei : Fili mi? Cui respondit : Adsum. [2] Cui pater : Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meae. [3] Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras : cumque venatu aliquid apprehenderis, [4] fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam : et benedicat tibi anima mea antequam moriar. [5] Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,

[6] dixit filio suo Jacob : Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei : [7] Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar. [8] Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis : [9] et pergens ad gregem, affer mihi duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur : [10] quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.

[11] Cui ille respondit : Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis : [12] si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione. [13] Ad quem mater : In me sit, ait, ista maledictio, fili mi : tantum audi vocem meam, et pergens, affer quae dixi. [14] Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius. [15] Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum :

[16] pelliculasque haedorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit : [17] deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit. [18] Quibus illatis, dixit : Pater mi? At ille respondit : Audio. Quis es tu, fili mi? [19] Dixitque Jacob : Ego sum primogenitus tuus Esau : feci sicut praecepisti mihi : surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua. [20] Rursumque Isaac ad filium suum : Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit : Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.

[21] Dixitque Isaac : Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non. [22] Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac : Vox quidem, vox Jacob est : sed manus, manus sunt Esau. [23] Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi, [24] ait : Tu es filius meus Esau? Respondit : Ego sum. [25] At ille : Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,

[26] dixit ad eum : Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi. [27] Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. [28] Det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini. [29] Et serviant tibi populi, et adorent te tribus : esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae : qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur. [30] Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau,

[31] coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens : Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua. [32] Dixitque illi Isaac : Quis enim es tu? Qui respondit : Ego sum filius tuus primogenitus Esau. [33] Expavit Isaac stupore vehementi : et ultra quam credi potest admirans, ait : Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus? [34] Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno : et consternatus, ait : Benedic etiam et mihi, pater mi. [35] Qui ait : Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam.

[36] At ille subjunxit : Juste vocatum est nomen ejus Jacob : supplantavit enim me en altera vice : primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem : Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem? [37] Respondit Isaac : Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi; frumento et vino stabilivi eum : et tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam? [38] Cui Esau : Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret, [39] motus Isaac, dixit ad eum : In pinguedine terrae, et in rore caeli desuper, [40] erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies : tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.

[41] Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater : dixitque in corde suo : Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. [42] Nuntiata sunt haec Rebeccae : quae mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum : Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te. [43] Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran : [44] habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui, [45] et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quae fecisti in eum : postea mittam, et adducam te inde huc : cur utroque orbabor filio in uno die?

[46] Dixitque Rebecca ad Isaac : Taedet me vitae meae propter filias Heth : si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terrae, nolo vivere.

< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 27   next >