Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 28   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

Jacob's journey to Mesopotamia: his vision and vow.

[1] Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, praecepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan : [2] sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriae, ad domum Bathuel patris matris tuae, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. [3] Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum. [4] Et det tibi benedictiones Abrahae, et semini tuo post te : ut possideas terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est avo tuo. [5] Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccae matris suae.

[6] Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriae, ut inde uxorem duceret; et quod post benedictionem praecepisset ei, dicens : Non accipies uxorem de filiabus Chanaan : [7] quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam : [8] probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus : [9] ivit ad Ismaelem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismael filii Abraham, sororem Nabaioth. [10] Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.

[11] Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco. [12] Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens caelum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, [13] et Dominum innixum scalae dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. [14] Eritque semen tuum quasi pulvis terrae : dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem : et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae. [15] Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc : nec dimittam nisi complevero universa quae dixi.

[16] Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. [17] Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli. [18] Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper. [19] Appellavitque nomen urbis Bethel, quae prius Luza vocabatur. [20] Vovit etiam votum, dicens : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,

[21] reversusque fuero prospere ad domum patris mei : erit mihi Dominus in Deum, [22] et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei : cunctorumque quae dederis mihi, decimas offeram tibi.

< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 28   next >