DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 16 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

Abram marrieth Agar, who bringeth forth Ismael.

[1] Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar, [2] dixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti, [3] tulit Agar aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan: et dedit eam viro suo uxorem. [4] Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam. [5] Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet: judicet Dominus inter me et te.

[6] Cui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit. [7] Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquae in solitudine, qui est in via Sur in deserto, [8] dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? Quae respondit: A facie Sarai dominae meae ego fugio. [9] Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius. [10] Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine.

[11] Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. [12] Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. [13] Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. [14] Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad. [15] Peperitque Agar Abrae filium: qui vocavit nomen ejus Ismael.

[16] Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaelem.

< previous | Chapter 16 | next >