Joseph's dreams: he is sold by his brethren, and carried into Egypt.
[1] Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.
[2] Et hae sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
[3] Israel autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam.
[4] Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
[5] Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quae causa majoris odii seminarium fuit.
[6] Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi :
[7] putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.
[8] Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuae? Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit.
[9] Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
[10] Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram?
[11] Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus considerabat.
[12] Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
[13] dixit ad eum Israel : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad eos. Quo respondente,
[14] Praesto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem :
[15] invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quaereret.
[16] At ille respondit : Fratres meos quaero : indica mihi ubi pascant greges.
[17] Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.
[18] Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere :
[19] et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit :
[20] venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque : Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
[21] Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat :
[22] Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed projicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.
[23] Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita :
[24] miseruntque eum in cisternam veterem, quae non habebat aquam.
[25] Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaelitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Aegyptum.
[26] Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius?
[27] melius est ut venundetur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur : frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
[28] Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Aegyptum.
[29] Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum :
[30] et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo?
[31] Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine haedi, quem occiderant, tinxerunt :
[32] mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii tui sit, an non.
[33] Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.
[34] Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.
[35] Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
[36] Madianitae vendiderunt Joseph in Aegypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.
|