Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 43   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

The sons of Jacob go again into Egypt with Benjamin. They are entertained by Joseph.

[1] Interim fames omnem terram vehementer premebat. [2] Consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant, dixit Jacob ad filios suos : Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum. [3] Respondit Judas : Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione jurisjurandi, dicens : Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum. [4] Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi necessaria : [5] sin autem non vis, non ibimus : vir enim, ut saepe diximus, denuntiavit nobis, dicens : Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo.

[6] Dixit eis Israel : In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem. [7] At illi responderunt : Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem : si pater viveret : si haberemus fratrem : et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus : numquid scire poteramus quod dicturus esset : Adducite fratrem vestrum vobiscum? [8] Judas quoque dixit patri suo : Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere : ne moriamur nos et parvuli nostri. [9] Ego suscipio puerum : de manu mea require illum : nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore. [10] Si non intercessisset dilatio, jam vice alter venissemus.

[11] Igitur Israel pater eorum dixit ad eos : Si sic necesse est, facite quod vultis : sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinae, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum. [12] Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum : et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit : [13] sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum. [14] Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem : et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin : ego autem quasi orbatus absque liberis ero. [15] Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Benjamin : descenderuntque in Aegyptum, et steterunt coram Joseph.

[16] Quos cum ille vidisset et Benjamin simul, praecepit dispensatori domus suae, dicens : Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium : quoniam mecum sunt comesturi meridie. [17] Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum. [18] Ibique exterriti, dixerunt mutuo : Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus : ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros. [19] Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus, [20] locuti sunt : Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas :

[21] quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum : quam nunc eodem pondere reportavimus. [22] Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus quae nobis necessaria sunt : non est in nostra conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris. [23] At ille respondit : Pax vobiscum, nolite timere : Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris : nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon. [24] Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum. [25] Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie : audierant enim quod ibi comesturi essent panem.

[26] Igitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis : et adoraverunt proni in terram. [27] At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos, dicens : Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? adhuc vivit? [28] Qui responderunt : Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum. [29] Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, et ait : Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi? Et rursum : Deus, inquit, misereatur tui, fili mi. [30] Festinavitque, quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrimae : et introiens cubiculum flevit.

[31] Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait : Ponite panes. [32] Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, Aegyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum ( illicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis, et profanum putant hujuscemodi convivium) [33] sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta aetatem suam. Et mirabantur nimis, [34] sumptis partibus quas ab eo acceperant : majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.

< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 43   next >