Lot, entertaining Angels in his house, is delivered from Sodom, which is destroyed: his wife for looking back is turned into a statue of salt.
[1] Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis : adoravitque pronus in terram,
[2] et dixit : Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi : lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt : Minime, sed in platea manebimus.
[3] Compulit illos oppido ut diverterent ad eum : ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt.
[4] Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul.
[5] Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei : Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos.
[6] Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait :
[7] Nolite, quaeso, fratres mei, nolite malum hoc facere.
[8] Habeo duas filias, quae necdum cognoverunt virum : educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei.
[9] At illi dixerunt : Recede illuc. Et rursus : Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime : jamque prope erat ut effringerent fores.
[10] Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium :
[11] et eos, qui foris erant, percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.
[12] Dixerunt autem ad Lot : Habes hic quempiam tuorum? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac :
[13] delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos.
[14] Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit : Surgite, egredimini de loco isto : quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.
[15] Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes : Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes : ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.
[16] Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi.
[17] Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem : ibique locuti sunt ad eum, dicentes : Salva animam tuam : noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione : sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas.
[18] Dixitque Lot ad eos : Quaeso, domine mi,
[19] quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar :
[20] est civitas haec juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea : numquid non modica est, et vivet anima mea?
[21] Dixitque ad eum : Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es.
[22] Festina, et salvare ibi : quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.
[23] Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.
[24] Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de caelo :
[25] et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terrae virentia.
[26] Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis.
[27] Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino,
[28] intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius : viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
[29] Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahae, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat.
[30] Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duae quoque filiae ejus cum eo ( timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duae filiae ejus cum eo.
[31] Dixitque major ad minorem : Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universae terrae.
[32] Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen.
[33] Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit.
[34] Altera quoque die dixit major ad minorem : Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro.
[35] Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo : et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit.
[36] Conceperunt ergo duae filiae Lot de patre suo.
[37] Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab : ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem.
[38] Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei : ipse est pater Ammonitarum usque hodie.
|